Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5773. 1642 juli 5. Aan J.P. de la Gardie.Ga naar voetnoot1Excellentissime atque illustrissime domine, Vidi et vidi summa cum voluptate illustrem dominum filiumGa naar voetnoot2 Sublimitatis tuae ea indole, iis virtutibus, eo etiam in nostris studiis profectu, ut non minorem in splendidissimam familiam honorem importaturus sperari debeat quam ipse a tanto parente tantisque maioribus accepit. Quare etiamsi non tanta deberem quanta debeo Sublimitati tuae, regni reginaeque tutori, tamen ipsae me domini comitis Magni Gabrielis dotes eximiae in animo ingenioque nihil non excelsum pollicentes, etiam absque natalium auxilio, compellerent ne cuiquam alii potius, quaecunque a me proficisci possunt, obsequia devoverem. Quis enim est cum quo de studiis libentius conferam quam cum eo qui in ista aetate multos multo provectioris aetatis superat? Cum quo libentius aut de aulae aut de belli rebus disseram quam cum eo qui ad utrumque non tantum feliciter natus, sed et accurate est institutus? Cum vero aula Gallica a motibus quibusdam,Ga naar voetnoot3 ut est eis valde obnoxia, nunc resederit et huc reditum promittat, non abs re fore arbitror si illustris dominus filius Sublimitatis tuae eam videat; ut deinde per autumnum auspicari possit in Italiam iter, cuius visendae magno flagrat desiderio, cui non video cur obnitar cum et pulcherrimae ibi sint urbes et venerandae antiquitatis monumenta et homines ad civile regimen apprime idonei. Quodsi etiam propius vel in hac re vel in aliis nosse queam Sublimitatis tuae desideria, erunt ea mihi pro sanctissimis legibus. Sum enim eroque semper, excellentissime et illustrissime Domine, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, 5 Iulii novi Calendarii 1652 [sic]. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Magno Suediae marescallo comiti De la Guarde. |
|