Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5821. 1642 augustus 2. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Frater regius, ex quo Nizziaci est,Ga naar voetnoot2 adiecit alia ad indicium prius. Rex de iis qui in vinculis sunt dure loquitur, quasi vitae suae liberorumque suorum insidiatis. Id tamen vix cuipiam persuadetur. Thuanus cum de eo interrogaretur, ita excanduit, ut in caput interrogantis scabellum coniecturus fuerit, ni alii intervenissent. Sanctimarcius autem ostendit, quam id esset incredibile: nunquam sibi bene convenisse cum regis fratre neque se sperare potuisse maiorem unquam apud illum ea, quam apud regem habebat gratiam. Qui res optime norunt, dicunt regem apud Perpinianum ita aegrotasse, ut morti proximus crederetur. Sanctimarcium et amicos eius tunc ita res disposuisse, ut si quid regi evenisset, ipse potius quam cardinalis clientesque eius rerum potirentur. Ad id parati dicuntur fuisse quatuor exercitus. Rex perscribit sermones, quos cum Sanctimarcio habuit. De induciisGa naar voetnoot3 se conscio actum non negat. Cardinalis regem pessime adversus se animatum fuisse non ignorat. Hinc diffidentia utrinque. Cardinalis cubiculo non egreditur. Urbem arcemque Tarasconae acribus custodiis tenet, advenientes explorat, Mazarinum apud se habet, quo ad negotia administro utitur. Chaviniacus comes regem, ita languidum ut sella plerunque gestetur, perpetuo obsidet, ne quis irrepat in | |
vacantem gratiae locum. Noyerius, antehac discors, plane comiti Chaviniaco se dedidit.Ga naar voetnoot4 Eum omnes cardinalis amici pro rerum suarum servatore agnoscunt. Dicitur dux Bulionius duci Lugdunum, ut ibi et ipse audiatur et coram eo vincti alii. Ac ne qua oriatur seditio, mitti ad urbis custodiam duo millia militum. Sed additur, lentius nunc procedere negotium ob incertam cardinalis valetudinem. Qui ea esse corporis constitutione a medicis creditur, ut non facile ad sanitatem sit reditura, praecipitari autem possit per febrem ex doloribus aut per gangraenam affectarum partium. Haec cardinalis non ignorans, quanquam forte sperat meliora, id omni modo agit, ut per principis Condaei potentiam et per comitis Chaviniaci gratiam apud regem, propinquos omnes suos post se relinquat tutos rerumque compotes. Regina tamen ad Fontem Bellaqueum est et, quantum colligere licet, bene ei cum rege convenit. Davausius brevi hic erit. Misit ad me librum, quem edidit de iis, quae acta sunt ad res paci praeparandas. Video eum in id laborare, ut odio tardatae pacis Viennenses oneret.Ga naar voetnoot5 Neque ego eos absolverim. Interim video nusquam a Davausio dari Ferdinando imperatoris titulum, quem ei dant Suedia Germanique omnes. Ego vero non video quomodo, nisi hoc impedimento remoto, ad pacis colloquia veniri possit. Nam si ille imperator non est, nihil valent data ab illo tuti itineris diplomata et potestates legatis concessae. De Germania enim tota controversia est, non de Hungaria, cuius illum regem Galli semper vocarunt et vocant. At vero neque rex Henricus IV ad pacis,Ga naar voetnoot6 neque Batavi ad induciarum praevia venire unquam voluerunt, nisi collocata extra controversiam illi regis Galliae, his liberorum Ordinum qualitate. Halerius, accepto augmento copiarum a Granseio et a Mediomatricum praefectoGa naar voetnoot7 et ab Ossenvillio, XII Iulii arcem Vivarii a se captam aequavit solo; postridie Diosam redegit in potestatem et praesidium ibi reliquit. Quatuor Scotorum millia regi militatura Diepam advenere. Melos et Beckius speciem praeferunt obsidere volentium Castelletium. Ideo ad Guisam se contulit Harcurtius, cui se iuncturus creditur et comes Guichius. Qui Perpiniani sunt, cum ad colloquium admissi conditiones tulissent valde iniquas - volebant enim ad tempus aliquod ab hostibus pasci - eo abrupto erupere aliquoties satis prospere. Nunc Leganesius omnia tentat, ut eis subveniat. Classium autem utraque tempestatibus disiecta est. Tentarunt post id Hispani duo Italorum millia in portum Rosarum exponere. Id an impedire potuerit Motta Odincurtius, nescimus. Certe ex Languedocia et vetus et voluntarius miles ad eum mittitur. Habemus hic ordinarium e Portugallia legatumGa naar voetnoot8 et Emanuelis Portugalliae principis filium ex Italia huc profugum.Ga naar voetnoot9 | |
Ad ferendum huc reginae matris corpus mitti creditur Mombazonius. Reginae vero regis uxori ii, qui nunc aulam gubernant, obtulere operam suam, ut revocaretur huc Chevreusia. At ipsa ostendit, id fieret an non fieret, sibi in aequo esse. Londinii a parlamento in carcerem datus est urbis maior.Ga naar voetnoot10 Nihilominus parlamentarii, videntes inter se nasci discordias et metuentes ne maiores fiant, offerunt regi possessionem urbis Hullae et quorundam militiae ducum nominationes, dum militia sinatur parlamento fidem addicere et parlamento tertio quoque anno permittatur iudicium, an ea fides recte servata sit, et omnium hactenus actorum detur indulgentia. Princeps Arausionensis regem Angliae de privato suo adiuvat. Johannes Waertius Magontiaci erat,Ga naar voetnoot11 cum inde ultimae venere literae. Deus, etc. Hugo Grotius. | |
Lutetiae, XXII Iulii/II Augusti 1642.
Frater regius se in Helvetios recepit. Ibi dicit se, quae testatus est, ideo dixisse, ut e Gallia sibi exire liceret. Thuanus autem innocentiae suae documenta misit Romam. Rex his motus, omnes qui advocati regii sunt et qui fuere, advocavit consilii causa. Res intricata est. Motta Odincurtius impedire descensum non potuit. Monuit MilleraiumGa naar voetnoot12 ut sibi caveret. Galli praesidiarios tum Lamottae in Lotharingia, tum Duaci male habuere. Harcurtium Creciaci esse intelligimus. Pars tertia apparitorum regni ad arma cogitur, quibus sumtum praebebunt partes alterae duae. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Captivis quae imputata. Quae illorum responsio. Cardinalis circumspectio. Davausii scriptum, quo tardatae pacis negotium Viennensibus imputat, nec Ferdinandum imperatorem agnoscit. Belgica. Hispanica. Anglica. Alia nova. |
|