Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5715. 1642 mei 10. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Hostis ad fossam Basseae pervenit.Ga naar voetnoot2 Locus is, quanquam eruptiones quaedam bene cesserunt, diu defendi non poterit. Harcurtius autem et Guichius copias iterum iunxere inter Hanum et Peronam sperantque se aliquam hostilium urbium obsidere posse, ubi princeps Arausionensis, quod nunc expectatur, cum exercitu processerit et mandatum Fontano militem in illas traxerit partes. Creditur autem et Halerius cum suo milite se illis iuncturus et aliunde colligitur miles ad vires eorum augendas. | |
Marescallus Hornius brevi, ut puto, hic erit. Sed et rex ipse, relicto ad Perpinianum Schombergio non ad obsidionem, sed ad famem urbi faciendam clausis aditibus. Ea enim fama hic spargitur, quanquam mihi videntur haec dici, quo honestior sit regis discessus. Audio enim Hispanorum exercitum circa Perpinianum esse XXX millibus, cui multum impares sunt Galli. Deinde rex ipse Hispaniae discessit Madritio, ut in Arragoniam veniat propiorque res istas curet. Cum quo non dubium est quin ventura sit numerosa nobilitas. Etiam Gadibus ad illam oram profecta est classis quinquaginta galeonum. Legatus novus a Portugallia Rupellas advenit.Ga naar voetnoot3 Cardinalis Riceliacus it ad firmandam valetudinem ad aquas, quae sunt inter Narbonem et Bezerium. Caesariani apud Constantiam exercitum colligunt, qui non est quatuor millium, sed crescet, ut puto, ex Bavaria et per ducis Caroli militem. Quanquam autem credibile sit intendi hanc vim in Alsatiae urbes, tamen ne proximae quidem Helvetiorum protestantium civitates extra metum sunt. Rex Angliae coacto equitum periscelidis conventu comitem Hollandiae, quod evocatus non venisset, movit ordine. Ea res parlamentum, in quo est et gratia valet comes Hollandiae, denuo commovebit.Ga naar voetnoot4 Rogavit etiam rex legatos externorum principum, qui Londinii sunt, ad se ut veniant. Hiberni qui in armis sunt, auxilii aliquid ex Hispania acceperunt, sed maius ex Dania expectant; quodsi Hiberniam totam obtinere possunt, expectandum deinde est, ut in Angliam transeant, cum romanensibus, qui multi sunt in septentrionalibus Angliae, cumque iis qui regem et episcopos amant coniuncturi sese adversus parlamentarios, quorum autoritas ob nova onera dicitur apud plebem decrescere. Joannes Waertius Constantiae est. Poscunt caesariani ab Helvetiis, ut sibi ad exemplum Gallorum sex millia militum conscribere liceat. In Mediolanensi territorio Hispani contrahunt exercitum. Rumor est eos ire ad obsidendum Casale. Veneti pergunt augere vires terra marique. Tigurini urbem suam muniunt diligenter. Detecta sunt in Atrebatum urbe consilia proditionis, cui permixti fuere homines ecclesiastici non pauci. Regina Galliae adhuc est ad Sancti Germani. Scripsit ipsa ad regem et EguilloniaeGa naar voetnoot5 commendatione ad cardinalem usa est, ut sibi apud liberos suos manere liceat. Regina autem Angliae creditur huc ventura, ut fratris permissu vivat Monticellis, loco peramoeno,Ga naar voetnoot6 ibique opperiatur res Britanniae tranquilliores. Deus, etc. H. Grotius. | |
Lutetiae, ultimo Aprilis/X Maii 1642.
Dicitur Motta Odincurtius ingredi Arragoniam; rex adhuc ad tempus aliquod subsistere apud Perpinianum. Rex Angliae filios suos, principem Walliae viceregem Hiberniae, ducem Eboracensem magnum ammiralium fecit.Ga naar voetnoot7 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum, Belgica. Hornii et regis adventus speratur. Perpinianum fame ad deditionem ducendum Schombergio commissum; qua ex causa. Anglica. Hibernorum molitiones. Regina utitur commendatione Eguilloniae. |
|