Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5716. 1642 mei 12. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Pro transmissa ad me Dissertatione de origine gentium AmericanarumGa naar voetnoot2 gratias habeo. Si qua eruditorum ea de re intellexero iudicia, faciam te certiorem. Ubi edita fuerint quae Riveto opposuisti,Ga naar voetnoot3 velim exemplar ad me mitti. Interim scire debes eum omnia, quae de hoc negotio constituis, Parisiis callide rimari, adeo ut et MilioGa naar voetnoot4 dixerit te scriptum tuum Petavio communicasse, antequam id edi volueris;Ga naar voetnoot5 quod ille, ubi rescripturus est, ut invidiam tibi faciat, non silebit. Cogita, quaeso, quomodo hoc ad ipsum transvolaverit.Ga naar voetnoot6 Libros tuos de Iure belli et pacisGa naar voetnoot7 iam in Galliis esse oportet et proculdubio brevi ad te perferentur. Est enim iam diu, cum naves Roterodamo solverunt. De Perpignani obsidione quid futurum sit, discere avebo. Interea temporis Bassea perierit.Ga naar voetnoot8 Neque tamen res in Ruscinonensi tractu in tuto collocari poterit, nisi et portus Rosae in potestatem regis veniat. Nos hic tandem movere incipimus, neque quid ante Iunium promovebimus. Heri Ordines Hollandiae decrevere mittendam in Angliam legationem eique ex hac provintia Borelium destinavere, frustra dissentientibus Lugdunensibus et omnibus Septentrionalibus civitatibus, quae nullam legationem mittendam censuere.Ga naar voetnoot9 Ex aliis provintiis adiungendi videntur Vosbergius et Reinswouwius, qui aliquamdiu in Anglia vixit.Ga naar voetnoot10 Videntur iam res Anglicae magis ad concordiam publicam inclinare quam antehac, sed ea conditione ut rex in biennium militarium rerum curam parlamento committat. Legati nostri ecquid porro acturi sint, dies docebit. Regina Angliae hodie Roterodamum excurrit post octiduum Amstelodamum itura, ubi magnifice excipietur. Struuntur enim aliquot arcus triumphales et varia in aquis edentur spectacula. De filio nihil iam scribo. Spero enim me hac septimana eas a te accepturum epistolas, quae ipsius desiderio nostraeque intercessioni satisfaciant. | |
Deus Optimus Maximus te cum uxore et liberis diu servet incolumem, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, XII Maii 1642. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 22 Maii. En in dorso: 12 Maii 1642 W. de Groot. |
|