Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5766. 1642 juni 28. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Cum literas hoc tempore nullas abs te acceperim,Ga naar voetnoot2 arbitror te quo tempore scribi solet Amstelodami fuisse nostris quoque intentum negotiis, quae ut bene tibi procedant Deum precor. De Sanctimarcio et ThuanoGa naar voetnoot3 est cur bene speremus, quia ad Sanctimarcium, qui Montispellerii custoditur, rex de cursoribus suis misit qui ei inserviant; Thuanus vero regis comitatum sequitur custoditus a comite Charroio, praefecto Caleti, sibi amicissimo. Scripsit ad propinquos se in eo sontem, quod regi displicuerit. De caetero in tranquillo sibi conscientiam. Hispani Perpiniano subvenire volunt, habent et exercitum et centum navium classem. Rex, ut fama est, cardinalem videbit in ea parte Avenionis quae Gallici est imperii. Neuter firma est valetudine. Rex et haemorrhoidibus et febribus tentatur. Cardinalis in corpore novae semper emergunt vomicae. | |
Harcurtius apud Marlam est. Beckius post discessum Melonis apud Valentinianas cum septem millibus. Eius turmae tres a Gallis caesae apud Quercetum Hainaviae. Saluta, quaeso, amicos, praecipue matrem, uxorem tuam et liberos, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 28 Iunii 1642. |