Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5745. 1642 juni 14. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Gaudeo non displicere tibi nostra in Rivetum.Ga naar voetnoot2 Si recuditur ibi meus liber, praeter errata quae correxi in misso exemplari, pag. 4 lin. 14 deleatur: ‘dogmata’, pagina 23 lin. 11 pro ‘Rom.’ ponatur: ‘Act.’ et pag. 83 post ‘mandatorum fines’ addatur: ‘Cuius rei mihi testimonium redditum in frequente Conventu Hollandiae anno 1632, norunt optimi magistratus Amstelodamenses’.Ga naar voetnoot3 Plane autem opus erit edi quamprimum chartas Rotterodamenses, ut iam saepe scripsi.Ga naar voetnoot4 Petri res quod attinet si hic esses, quod velim aliquando fiat, rationes meas ita tibi explicarem ut nihil me nisi paternum agere agnosceres. Hispani nihil agunt,Ga naar voetnoot5 quia distrahunt eorum copias princeps Arausionensis et Guebrianus. Harcurtius iam XVI habet millia apud Guisam. Dux Carolus incursat Metensem agrum. Tamaresiam in Arragonia cepit Motta Odincurtius. Perpiniani praesidium est MCCC hominum. In Pedemontano agro exercitus prodiere ad decem millia ultraque. Cardinalis a Pezenaso ferri se iussit per Rhodanum ad propinqua Avenioni; salubriori ibi caelo usurus, an metu maioris mali dubitatur. | |
Saluta, quaeso, matrem, uxorem tuam, liberos et amicos, et in editionibus nostris quaeso me adiuva, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 14 Iunii 1642.
Velim si quis notus huc veniat ferri ad me librum Salmasii qui dicitur Walo Messalinus, nam hic exemplaria ab ipsius amicis coemta sunt.Ga naar voetnoot6 |
|