Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5552. 1642 januari 11. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Doleo nobilissimi filiiGa naar voetnoot2 illustris Dominationis vestrae iter non fuisse cum eo qui sperabatur fructu. Opto ut quod ad eam rem deest cum tempore corrigatur. ParumGa naar voetnoot3 hic agitur nisi quod cantatur, saltatur, convivia et comoediae aguntur, ut per hyemem fieri solet. Promittuntur magna Catalanis, verum interim in Perpinianum invecti sunt ab Hispanis commeatus. Hohentwilae vero obsidio in ver dilata est, abducto inde equitatu, machinis et parte peditatus, parte huius manente ad claudendos aditus. Nam quod caesariani sperant obtineri posse, ut Helvetiis ea arx custodienda detur ad tempus usque pacis, in eo eos frustra futuros arbitror. Hyemem hanc in Italia exigunt Hispani muniendo loca agri Pedemontani quae obtenduntur territorio Mediolanensi; militem augent gravi cum incommodo agrestium, maxime circa Cremonam, unde rixae frequentes. Praeterea vias quaerunt pecuniae colligendae, cuius inopia laborari ostendunt pensiones ab aliquo tempore non solutae communi Rhaetorum; et Rhaeto militi qui est in agro Mediolanensi pro stipendiis, quae ad CXX millia scutatorum debebantur, aegre soluta millia XII. Ea res Rhaetos commovit et simul incertus status foederis, quod Feldkirchae cum archiducissa Tirolensi convenit, quia cappucini non contenti libertate redeundi in Engadinam obventiones sibi dari volunt, unde otiosi vivant. Sed Rhaeti neque per se expedire se ab Hispanis pedicis possunt neque alios reperiunt qui antehac despecti ipsos curent. Ad Parmensem ducem maioribus malis eximendum laborant omnes Itali et Gallia. Crediturque accepta fide venturus Romam, deprecaturus culpam et se extricaturus damno quantum poterit. Etiam episcopi Lamegae negotium legatus GalliaeGa naar voetnoot4 commendat. Sed in aula cunctatrice moram obiiciunt res Portugalliae valde incertae neque multum promoventes. Torstensonii copiae quo se versurae sint, videbimus. Interim bene se res habet quod eius adventus retinuit in fide nutantes Lunaeburgicos. Rex Galliae tum ibi, tum apud landgraviam nihil omittet eorum, quibus firmari possunt illorum animi.Ga naar voetnoot5 Valet rex nunc recte, discusso celeriter qui eum tentaverat morbo. Dixi eiGa naar voetnoot6 de legatione Suedica decreta ad negotium pacis, quam se, si bona et aequa sit, non recusaturum rex dixit. | |
Domui Palatinae valde adversa sunt subnascentia quotidie dissidia in parlamento Angliae. Et Hybernici isti motus difficiliores sanatu quam initio sperabatur. Metu vero illo ab Anglia remoto promtum erit Bavaro quamdiu volet trahere negotium. In Vanios illud fulmen unde venerit, miror. Pater enim regis gratia niti putabatur, filius parlamenti.Ga naar voetnoot7 Gallos desiderare ad bellum Anglorum societatem res certissima est. An vero rex Angliae et parlamentum passuri sint seGa naar voetnoot8 hoc tempore bello externo illigari, ex Anglia cognosci debet. Quod si participes esse nolunt belli, pacis autem esse volunt, frustra laborant. Sponsalia TransamasanaGa naar voetnoot9 non patientur Hassos illis in locis consistere neque vero civitatem et alios illic ordines grassari in iura comitatus,Ga naar voetnoot10 ita ut hactenus fecere. SomelsdikiusGa naar voetnoot11 vixit sibi et domui Nassaviae utilis multosque post se relinquit per vestigia, quae ipsi tam bene successere, ituros. Si quis ibi esset Cato, posset dicere: tuumque
nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.Ga naar voetnoot12
Deus illustri Dominationi vestrae det cuncta felicia, Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
| |
Lutetiae, 11 Ianuarii 1641 [sic].
Intelligimus Viennae in causa Palatina eos, qui sunt medii, proponere conditiones aliquas. De Portugalliae rebus non optime hic existimatur. Rex Hispaniae classem adversus eam parans XX naves bellicas a Neapoli ad se vocat. In Catalania et Ruscinonensi tractu Hispani peditis triploGa naar voetnoot13 plus habent Gallis. Sed rex Galliae famam spargit ituri in Catalaniam et optare regina se comitetur, quae se excusat. Dux Carolus ad Saram est et putatur bonum habiturus exercitum vere appetente. Interim Beckius, quinto mensis huius, cum per proditionem speraret se Stenaium capturum, deceptus fuit et suorum amisit ducentos. Exspectantur hic ab Argentorato legati. Mazarinus autem nunc cardinalis creditur Romam iturus ad promovenda Galliae negotia. | |
Bovenaan de brief in de copie te Den Haag: D. Camarario. Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 8/18 Ianuarii 1642. |
|