Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5547. 1642 januari [11]. Van G. Rosenhane.Ga naar voetnoot1Excellentissime domine legate, Si forte recordari poterit Excellentia vestra, ut ante menses aliquot saepius me scripturum pollicitus sum,Ga naar voetnoot2 non dubito quin admiretur tantam eius rei dilationem. Neque opus excusatione ratus sum, quamdiu anne potius excusandum esset quod scribo incertum est. Is enim dignitatis Exc. vestrae respectus est, ut nunquam non verear an ullum meum officium Exc. vestrae satis dignum esse possit. Nunc vero tam quia literas promisi quam quod addixi amicitiam, obligatum me sentio ad scribendum, cum id se obtulerit in quo referendo Exc. vestrae vix me ingratum fore speraverim. Scio equidem eam Exc. vestrae esse providentiam, cum ipsa tanta fiducia atque constantia morum naturam et ingenia hominum longo usu ac experientia didicerit, ut neque de se sentiant neque loquantur fere homines quod ante non cogitarit. Neque ego nescio eam Exc. vestrae esse conscientiam, ut non multum curet quid dicatur. Quoniam tamen fieri non potest quin aliquando aliorum de nobis iudicium sit, quod non sper(a)vimus, aut iucundum sui fama frui, velim hisce indicare, qua occasione Exc. vestrae nomen nuper apud nos crebrius fuerit vulgari rumore memoratum. Forte viderunt nonnulli Exc. vestrae Notata ad Consultationem Cassandri;Ga naar voetnoot3 hi ut interpretantur, omnino Exc. vestram romanam religionem profiteri asserunt tantoque hoc magis admirandum ferunt, cum hactenus nemo nostratium non putaverit magis Exc. vestram inclinasse ad nostram, nunc in ea aetate post tot honores in tanta securitate tanquam mutasse fidei opinionem. Si novit Exc. vestra, quae res sit religio, qui circa eam hominum affectus, et si nostros homines novit praeter meam relationem, iam audit eorum voces et opiniones, videt primum obstupentes tanquam erepto quodam fulcro quo fides eorum sustentabatur, videt suspicantes se ductam persuasionibus aut fecisse ratione utilis aut per speciem. Convenit me tacere de toto, silere tamen non possum, quomodo admirentur plurimum multi, quare caput ecclesiae romanum papam concesserit. Hos scilicet qui tot praeclara et insignia scripta Exc. vestrae pura ac emendata approbarunt, nullum ego ferre iudicium potui neque, si possem, aliud dicerem quam Exc. vestram optime scire quid faciat et virum tantae eruditionis nisi in gravissima ac probatissima culpa non esse reprehendendum. Proinde si adhuc Exc. vestrae curae me honorari suis literis permitterent, obnixe eam obsecrarem, dignaretur me informare ac praecipere, quem in modum discur[r]entibus istis respondeam. Certe habebo aliquid quo iis os obtrudi potest. Secundum tot priores meas protestationes, quando vita suppetit, nihil charius aut dulcius mihi erit quam humilibus meis obsequiis grate Excellentiae vestrae inservire posse, Excellentiae vestrae obsequentissimus servitor,
| |
Stokholmiae, hoc [...] die Ianuarii 1642. | |
Adres: A son Excellence, monsieur Hugues de Grot, ambassadeur ordinaire de sa Majesté de Suede vers le roy tres chrestien, presentement à Paris. 13 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 19 Martii. En in dorso: Ian. 1642 Rosenhan. |
|