Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5445. 1641 oktober 30. Van Christina van Zweden.Ga naar voetnoot1Christina, Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps haereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina etc. Gratiam et favorem nostrum singularem. Nobilis ac magnifice nobis sincere fidelis, Cum finis belli pax sit, invitatae autem ab electoribus, principibus ac statibus Romani imperii simus ad maturationem tractatuum pacificatoriorum nobisque innotuit tum per christianissimi regis hic residentem,Ga naar voetnoot2 tum per dominum Salvium,Ga naar voetnoot3 qui hoc a comite DavausioGa naar voetnoot4 accepit, eius Serenitatem alienam ab eodum negocio maturando non esse, icciro expedivimus hisce diebus in Germaniam nostrum regnique nostri senatorem, dominum Iohannem Oxenstierna[m], ipsique mandavimus cum dictis domino Salvio et comite Davausio diligenter communicaret de omnibus, quae noverit conducere promotioni ac maturationi tractatuum. Et postquam de praeliminaribus singulis plene conventum Hamburgi inter dictos et caesareumGa naar voetnoot5 inibi legatos | |
fuerit, is cum caeteris illi adiunctis, domino Thurone Bielkio,Ga naar voetnoot6 regni senatore, et domino Salvio, aulae cancellario, praesto sit, qui ad locum conventum se citius recipiat. Hoc ipsum cum propriis literis nostris iam regi significaverimus, ut vides ex earundem apographo.Ga naar voetnoot7 Te clementer requirimus, ut dictas literas eius Serenitati offeras et simul tam salutaria nostra destinata qua polles industria enarres nec non maturationem tanti negotii apud eius Serenitatem urgeas. Atque hisce te Deo gratiose commendamus. Sac[r]ae r[egiae] Maiestatis regnique Sueciae
| |
Dabantur in regia nostra Stocholmensi, die 20 Octobris anno 1641. | |
Adres: Nobili et magnifico nobis sincere fideli, nostro apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, domino Hugoni Grotio. Op de verso-zijde van het adres staat: Grotius. In dorso schreef Grotius: 20 Oct. 1641 regentes. |
|