Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4949. 1640 december 1. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Quid in Italia actum sit, nondum apparet, sed Romam ivisse dicitur Mazarinus, partim ut papam conscium faciat eorum, quae acta sunt, partim ut quae restant inter officiales papae et legati GalliciGa naar voetnoot2 domesticos controversa componat. Quod dux BavarusGa naar voetnoot3 paratum se simulat depacisci cum principibus PalatinisGa naar voetnoot4, videtur id mihi facere, ut eorum principum, qui Ratisbonae sunt, concordes de hac re preces eludat et simul ut regem Britanniae lactet spe, inani quidem, sed tamen servitura illis, qui fortioribus consiliis obsistunt. Cautionem itineris pro Gallis eorumque sociis vidi et de ea gratias ago Excellentiae vestrae. Sed in illa, quae pro Suedis sociisque Suedorum data est, velim scire, quis expressus sit locus. Licentia illa Banneriani militisGa naar voetnoot5 valde mihi displicet. Non omittet hostis inde nobis apud Germanos concitare odium et qui sociorum nobis restant, oppido pauci, eos tentare novis conditionibus. Rex Daniae haud dubie scribet, ut ab armis liberae habeantur regiones Oldenburgicae et Bremensis; sed hoc tempore, qui magnas copias non habent, eorum spernuntur literae. Pacis spem exiguam etiamnunc video, nam praeter moras, quas nectit imperator, Galli multa de Germania tenent neque ii sunt, a quibus prospera fortuna utentibus facile impetres, ut reddant quicquam. Audio difficiles nunc esse ex Anglia exitus. Itaque magna quidem hic nuntiantur, sed incerta. De Havana quod dicitur, si verum est, magnum in eo sit momentum non Batavorum modo rebus, sed et Galliae ac nostrae Suediae. Quod autem a Batavis in Suedia actum est, si perfertur ad conventum tam magnum quam esse solet conventus Ordinum HollandiaeGa naar voetnoot6, latere vix poterit. Dicuntur Catalanorum arma a clero et monachis probari validis apud populum | |
concitoribus; scriptum quoddamGa naar voetnoot7, quo causam suam tuentur Catalani, brevi proditurum puto Gallico sermone: inde judicium fieri poterit et de aequitate causae et de proposito. Dicuntur misisse formulam federis ad principem CondaeumGa naar voetnoot8, accipere ab eo militem et stipendium paratum habere ad sexaginta millia scutatorum, centum millia scutatorum ab illis missa Massiliam ad emenda arma et bellicum pulverem; in arca publica Barcinone esse XVIII milliones auri. Sed it contra eos valido cum exercitu rex Hispaniae et ex nobilitate quidam, quibus major spes in regno quam in libertate, ostendunt sibi non probari quae Barcinone a summis rectoribus fiunt. Ita, ut de Galliis ait Tacitus, nondum victoria, jam discordia eratGa naar voetnoot9. Spargitur hic rumor, sed mihi parum credibilis, conventurum cum rege Galliae cardinalem Sabaudum sine Thoma principeGa naar voetnoot10. Dicuntur ad pacem tendere Francisci MelonisGa naar voetnoot11 consilia. Fridberga, quantum audimus, nondum oppugnata a GlenioGa naar voetnoot12 satisque bene ei loco prospectum a RosaGa naar voetnoot13, qui et quingentos Croatas ceciderit. Bavarici in Palatinatu et agro Wirtembergico se tenent; caesariani in Suevico, sed tenui manu. LeganesiusGa naar voetnoot14 cum Helvetiis transegit uteturque militum ejus gentis opera ad tutandum agrum Mediolanensem. A magno mogoreGa naar voetnoot15 legatus Constantinopolim venitGa naar voetnoot16; a Constantinopoli autem qui ad Moscovitas missus erat dicitur a Polonis interceptusGa naar voetnoot17 et reperta mandata Polonis noxia. Id an verum sit, in Batavis jam forte noscetur certius. Hispani milites a Perpiniano et Salsa magnam vim pecoris et equorum abegere a locis circa Narbonem. De Offenburgo et Dola obsidendis vere venturo sermones jactantur. Deus Excellentiae vestrae faveat semper. Excellentiae vestrae perpetua observantia devinctus
| |
Lutetiae, 1 Decembris 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 8 Decemb. 1640. |
|