Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4951. 1640 december 1. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Intelligo commotam esse hanc aulam ex sermone, quem tua Sublimitas cum barone RorteioGa naar voetnoot2 habuerit id significante, si pariter id agatur, ut Germania restituatur in meliorem statum, posse induci Suediam, ut in armis maneat, non item, si Galli suis tantum gloriis imperioque prolatando studeant. Res duae, quae in hac deliberatione momentum habent, valde adhuc obscurae incertaeque sunt: Italicae et Catalanicae. In Italia pactiones conceptas credi video et ivisse Romam Mazarinum tum, ut de iis ad pontificem referat, tum, ut tollat reliquias dissidiorum inter officiales pontificis et legatum GallicumGa naar voetnoot3; quod ei successurum puto, ut ingenium novi hominis ad res tractandas peridoneum. De Catalanis haec sunt, quae in vulgus hic sparguntur: venisse ad Pezenas VillaplanamGa naar voetnoot4 missum a summis rectoribus Catalanorum, qui sunt Barcinone, ut foedus proponat, quod deinde mittatur ad regem Galliae probandum ab ipso; principem interim CondaeumGa naar voetnoot5, qui Languedociae praeest, mittere quatuor cohortes peditum, duas alas equitum versus eos fines, ut loca quaedam ipsis credenda custodiant et Catalanis ad rem militarem addiscendam sint magistri; ad eorum stipendia misisse Catalanos ad collimitium sexaginta millia scutatorum; ipsorum Catalanorum in armis esse sexaginta millia quadripartito agmine, eos mutari mensibus singulis, posse bellum ab ipsis trahi vel in centum annos, cum in arca publica sint XVIII milliones auri praeter privatorum divitias, ubi opus est, publicis usibus servituras; a clero Catalaniae probata haec arma et monachos in concionibus esse concitores; induratos animos repertis, ut ajunt, Barcinone tunc, cum praefectusGa naar voetnoot6 occisus est, regiis mandatis ad trucidandos primores ejus urbis; Perpiniani vero etiam plebem | |
omnem Catalanamque gentem deducendam in alia Hispaniae loca deserta; per mercatores Catalanos duos portata Massiliam centum millia scutatorum ad emendum pulverem bellicum et arma. Haec, ut credibile est, in majus aucta hic jactantur pascendae spei. At constat regem Hispaniae cum egregio equitatu nec exiguo pedite iter capessere contra Catalanos, cujus tamen difficultates multi praevidere se putant, tum ob exundantem hieme amnem Iberum, tum quod inter Tortosam, quae regis Hispaniae obsequio se reddidit, et plana Cataloniae montes intercedant arcto transitu et siticulosi. Scriptum, quo causam suam tutantur CatalaniGa naar voetnoot7, vertitur in sermonem Gallicum et edetur, ut audio, sed omissa parte postrema, qua Catalani postulant OlivaremGa naar voetnoot8 sibi dedi ut malorum causam, qualia postulata hic judicantur esse mali exempli. Illud vero vel maxime notandum, quod dicunt, qui literas ex illis locis habent, nobilitatis partem magnam discordare adversus summos illos, qui Barcinone sunt rectores, et ad privatas gratias respicere. Quidam putant cum religionis nullum sit dissidium, solam cupidinem libertatis inter ordines dispares flammam fore haud diu duraturam. Rumor alius, qui hic spargitur, fore ut cardinalis Sabaudus sine principe ThomaGa naar voetnoot9 cum rege Galliae transigat, fidem aegre reperit. Franciscus MeloGa naar voetnoot10, qui res Hispanicas agit Ratisbonae, dicitur suasor esse pacis, BavarusGa naar voetnoot11 autem praedicare penes se non staturum, quominus pax fiat, neque recusare, quominus rex Daniae et electores conciliaturae dent operam. Fridbergae a RosaGa naar voetnoot12 bene prospectum. Nequedum, quantum hic audimus, eam oppugnat GleniusGa naar voetnoot13. Caesarianae autem in Suevia copiae tenues sunt. LeganesiusGa naar voetnoot14 cum Helvetiis quod controversiae habebat composuit; utetur militum Helvetiorum opera ad tutandam regionem Mediolanensem. Bavarici milites in Palatinatu sunt et Wittenbergico agro. Rosa Croatas quosdam cecidit. Nondum huc venit ErlachiusGa naar voetnoot15. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam sospitet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 1 Decembris novi Calendarii anni 1640.
Hispani milites ex Perpiniano et Salsa ingentem vim equorum et pecoris abegere a circa Narbonam locis. Erlachio rex pecuniam offeret, ut a praefectura Brisaci plene discedat. Sermones sunt de obsidendo Offenburgo et Dola in annum, qui advenit. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|