Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4886. 1640 oktober 20. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, In Italia factas inducias et prorogari constat diciturque clam hic esse aliquis missus a duobus principibus SabaudisGa naar voetnoot2. De Catalanis mira narrantur: ita incensos eorum animos in milites regios, ut iis viscera extrahant. Id si verum est, antiqui motus, quos plerumque veniae desperatio consequi solet, prudenter aluntur a Gallis et Batavis. Poterit inde malum nasci regi Hispaniae diuturnum et ipso contagio fluere longius Arragonibus etiam accisam libertatem gravate ferentibus. Rex magnae Britanniae parlamentum Angliae indixit in mensem NovembremGa naar voetnoot3. Interim petit indutias a Scotis, quorum exercitus pecuniae deliquio multum diffluit et ex ea nobilitate, quam Eboracum ipse convocaverat, delegavit aliquos, qui in collimitio cum Scotis conferant. Interim in Gallia tributa gravia, gemitus plebis, motus nulli. Rex vero Britanniae, ut ad eum redeam, etiam pecunias quaerit mutuas a nobilitate et civitatibus ad ducenta millia librarum sterlingicarum, ut eas solvat post finem parlamenti. Ea ratione sperat se multos habiturum in parlamento, qui liberaliter ad petendas a rege collationes sint assensuri accedente ad gratiam etiam singulorum indemnitate. ErlachiusGa naar voetnoot4 Laufenburgi etiamnum est, GoetziusGa naar voetnoot5 in libertate et non ingratus imperatori. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, praesens regno tuaeque Sublimitati adsit. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 10/20 Octobris 1640.
Qui hic est pro principe Thoma abbas est Busquettae. Regis Galliae, qui in Italia fuit, exercitus circa Genevam hiematurus creditur, quae sicut a commerciis Galliae exclusa est, ita fore, ut excludantur et Helvetii, ne comitatus Burgundiae ab ipsis alatur, multi existimant. Consultatur hic de imponendo solido in quamque libram pretii mercium. TubatelusGa naar voetnoot6 duorum mensium stipendia adfert Vinariensibus. | |
Extra urbem Atrebatum munimenta fiunt tuendae urbi. Catalani XL rectores sibimet effecere et XII a Massilia naves longas auxilium sibi exspectant. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|