Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4867. 1640 oktober 6. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Quod de Taurinorum urbe vulgatur, hoc est: principem ThomamGa naar voetnoot2, cum videret eruptionem, quam cum septem millibus die Septembris 14 fecerat, ideo fuisse irritam, quod a LeganesioGa naar voetnoot3 minus constanter oppugnata essent castra, propius voluisse consulere rebus suis tentatisque pactionibus, datos utrinque obsides et postquam conventum esset, exiisse Hispanos die 24 ingressumque in urbem HarcurtiumGa naar voetnoot4 die eodem. Rerum periti non dubitant, quin celentur ea, quae convenerunt. Dicitur hic imperator id omni modo agere, ut regina mater SuediaeGa naar voetnoot5 nubat regi Daniae Pomeraniamque habeat dotalem, ut sic rex Daniae bello in Suedos implicetur. Catalani Rosas oppidum cepisse dicuntur ac plane erecti in spem libertatis. Captus est a Gallis praefectus S. AudomariGa naar voetnoot6. Ipsi quoque urbi factae insidiae, sed sine eventu. Manent adhuc apud Peronam in armis regii duces militesque et cardinalis Hispanus inde non longe cum exercitu XXV millium. Rex magnae Britanniae et nobilitate et civitate Londinensi id rogantibus vix effugere poterit, quin iterum convocet Angliae parlamentumGa naar voetnoot7; quod si est, reperientur ibi forte | |
rationes pacandi Scotos, non tamen plane ex voto regis et episcoporum. Nam Scoti postquam in Angliae regnum sunt ingressi, valde benigne se adversum Anglos gerunt captantes eorum gratiam in causa satis populari. Interea Hiberni descensum in Scotiam parant, Scoti vero sperant id periculum se posse propulsare. Novi praeter haec nihil habemus neque ejus multum sperandum est, antequam ver redeat. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, det reginae, regno Suedico, tuae Sublimitati cuncta prospera. Sublimitatis tuae cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 6 Octobris anni 1640.
Dicitur ad motus Catalanicos fovendos ivisse archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot8. Insideri ab iis Pirenaei aditus. In Lotharingia et Burgundia geritur nihil. Exercitus Gallicus est apud Peronam, Hispanicus variis in locis, maxime apud Duacum. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|