Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4865. 1640 oktober 6. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Spero bene eventuram valetudini Excellentiae vestrae peregrinatiunculam istam et secessum Culemburgensem; quod ut ita sit Deum ex animo precor. Non potuerat ad id Excellentia vestra tempus elegisse magis a negotiis vacuum. Apud vos puto jam milites reduci in hyberna. Alibi vero manent adhuc in aperto exercitus, cardinalis Hispani ad XXV millia, CastilionaeiGa naar voetnoot2 non minor. Cepere Galli praefectum S. AudomariGa naar voetnoot3; in urbem ipsam insidias struxere, sed irritas. Est rex ad S. Germani cum regina ac filiolis duobusGa naar voetnoot4, cardinalis in proximo, omnes bene valentes. De urbe Taurinorum nihil habemus aliud nisi exiisse inde Hispanos 24 Septembris; pactiones, quae de illis rebus factae sunt, clam habentur magno studio. Interim Catalani dicuntur cepisse Rosas ad mare oppidum magnoque flagrare desiderio libertatis. Videtur idem ventus et Anglos afflare, quorum gratiam Scoti, quanquam cum armis ingressi Angliam, captant modis omnibus multique Angliae nobiles, jam et civitates nihil immotum relinquunt, ut iterum coeat Angliae parlamentumGa naar voetnoot5; quod si sit, multos ibi fautores repertura erit Scotorum causa. Rumor hic est laborare imperatorem, ut regina mater SuediaeGa naar voetnoot6 regi Daniae nubat et pro dote afferat jus in Pomeraniam. Ego vero Daniae regem non puto hac aetate bellum in Suedos appetere neque vero, si id velit, situros Daniae primores. Dicitur praeterea imperator velle exonerare archiducissam ClaudiamGa naar voetnoot7 liberum suorum tutela eamque in se suscipere. Praefectus castelli FontaniGa naar voetnoot8 apud lacum Comensem pecunias a Mediolano Rhaetis missas retinet, donec, sic ait, protestantes, qui in Valle Telina latitant, ejiciantur. Queruntur autem de Rhaetis et hoc Hispani, quod ad tuendum Burgundiae comitatum nihil militis miserint Rhaeti, cum XV millia promisissent. Habent illi exceptiones quasdam; sed in societatibus adeo inaequalibus, qui plus valet, foedera interpretatur suo ex usu. Gallicus exercitus in fine Belgico maxime apud Peronam est. Hispanicus propius Duaco, sed sparsior. Quid egerit apud Brandenburgicum ArnhemiusGa naar voetnoot9, quid in Dania sit acturus, scire cum tempore aveo. Deus Excellentiae vestrae publicoque cuncta det prospera. Excellentiae vestrae perpetua devinctus observantia
| |
Lutetiae, 6 Octobris 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|