Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4786. 1640 augustus 18. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, In hoc aestu coeli interdum defluxus exoriri, senibus praesertim, nihil miror. Sed spero jam Deus Excellentiae vestrae valetudinem in melius verterit. Princeps electorGa naar voetnoot2 ita fide sua liberatus, ut tamen ex chirographo antehac dato et nunc etiam apud regem manente obstrictus teneatur, ut Galli judicant, ne quid contra Galliae commodum faciat, iter instituit ad matremGa naar voetnoot3 ac Batavos conspecturus ibi, quid pro se facturi sint Anglus et Danus in GermaniaGa naar voetnoot4. Ego valde dolens vicem tam diu luctantis cum adversa fortuna principis, in Angliam scripseram ad vicecomitem ScutamoriaeGa naar voetnoot5, qui antehac legatus hic fuit et in magna est gratia apud archiepiscopumGa naar voetnoot6, cogitandumque ei subjeceram, an non inito aliquo cum Suedia federe domus illa in statum meliorem restitui posset eodemque facto leniri praeferoces Scotorum animos internis motibus alimenta subtrahi, via sterni ad libertatem Germaniae bonamque pacem in orbe christiano. Sed respondit is et se et Anglos alios nihil malle quam sublevatam videre domum Palatinam, | |
verum nondum spem magnam concordiae exspectari a Scotis et, antequam rex ad curas externas animum adjiciat, facienda omnia, per quae subditi ad officium redeant. Caetera epistolae humane scripta. Negotium illud de pecunia quae in moneta erat, compositum intelligo ex usu et regis et mercatorum. Canones episcoporumGa naar voetnoot7 sunt hic, sed Anglice tantum; ego spero alicunde me accepturum latinos, ut plenius de re tota cognoscam. De Ratisbonensi conventu valde mihi placent Excellentiae vestrae judicia. Si Palatina causa prima erit, de qua agetur, satis erit, de quo diu laboretur; quodsi accedat et Iuliacensis controversiaGa naar voetnoot8, quantum nodorum, quis exitus, quis fructus, nisi ut principes alios ab aliis distrahat imperator maneatque bene armatus rerum arbiter? Congressus iste BanneriiGa naar voetnoot9 ac sociorum plus inter ipsos dissidiorum ac simultatis quam boni in rem communem attulit; neque vero ego satis video, ubi exercitum bene alere Bannerius possit, nisi forte in Coloniensi agro et Batavorum, ut vestra Excellentia prudenter monet, vicinia. Pactiones Atrebatum urbis cum rege tardatae nonnihil fuerunt discordia populi, et quia nono hujus mensis die cardinalis Hispanus cum exercitu se ad castra Gallica ostentavit, sed superveniente HallerioGa naar voetnoot10 cedere coactus spem omnem oppidanorum interemit. Itaque resumtis pactionibus 10 mensis die egressum, quod fuit, praesidium, id est MDC pedites, equites D, oppidani omnes mansere praeter duosGa naar voetnoot11; erunt eodem, quo Galli, jure salvis suis privilegiis. Praesidium Gallicum est ex sex cohortibus, totidem centuriis praetorianis, equitibus octingentis. Praefectus erit SampreuliusGa naar voetnoot12, vir fortis. Arx urbi imponitur fabris etiam hinc missis, operis ejus curatore NoierioGa naar voetnoot13. De urbe Taurinorum video bonam hic esse spem, mixtam tamen metui. Putatur panis defecturus fine Septembris; interim pasci multos ajunt fabis, alios carne equina. Proponuntur conditiones ad pacem aut inducias illis in locis eamque ad rem non tam a principe ThomaGa naar voetnoot14 quam a civitate missi sunt ad viduamGa naar voetnoot15 qui de ea re agant comitante eos ArgentonoGa naar voetnoot16, iuridico regio in exercitu Gallico. Interea LeganesiusGa naar voetnoot17 ex Neapoli locisque aliis septem auctus millibus novam molitur castrorum Gallicorum oppugnationem consiliorumque suorum omnium participem facit principem Thomam per globos e machinis missos trans Padum in urbem, in quibus globis sunt literae. HarcurtiusGa naar voetnoot18 interim magis magisque munit castra et de rebus ad victum necessariis sibi prospicit. | |
Audimus GleniumGa naar voetnoot19 conscriptis cohortibus novis septem ad obsidium ire Bingae aut Creutzenachi; caesarianorum in Hagenoviam tentata caruisse successu; Vinariensium autem trecentos a caesarianis oppressos ad Ursedam. Dunquercanos tam subito mari miror revalescere. De praefectura dandaGa naar voetnoot20 video aliud spectasse Frisios, aliud proceres federatos. In Catalonia puto quiescere omnia regeGa naar voetnoot21 aptante se ad plebis desideria satis prudenter. De obsidione Geldrae, quando tantum apud se exercitum habet princeps Arausionensis ac tot munitores, faventem praeterea in locis uliginosis aestatem, omnia bona speramus. Deus haec aliaque omnia ad bonam pacem gubernet, Excellentiae vestrae det lenem senectam domumque prosperam. Excellentiae vestrae omni observantia
| |
Lutetiae, 18 Augusti 1640. |
|