Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4712. 1640 juni 30. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, De illis episcoporum in Anglia decretisGa naar voetnoot2 audivi aliquid, verum ipsa non vidi. Aiunt multa in iis esse contra pontificios constituta prudenter et ad populum grata, quibus unus episcopus GlocestrensisGa naar voetnoot3 subscribere recusaveritGa naar voetnoot4. Parlamentarium autem suum conventum jam inchoaverant Scoti, cum literae regis Britanniae differri eum volentis ad ipsos pervenirent. Ego nihil opto magis quam ut | |
internae pacis ibi inveniantur rationes et aliquid fiat pro principe PalatinoGa naar voetnoot5, qui alioqui manet in malis suis rebus. Conventus ejusGa naar voetnoot6, quem agitat imperator, sermones non ita in arcano haberi poterunt, ut non aliquid emanet, quod nobis conjecturas suppeditet ad belli durationem aut ad spem pacis. Audimus hic percaram esse annonam in PiccolominaeiGa naar voetnoot7 exercitu, sed nec vilem in BannerianoGa naar voetnoot8. Quam diu patet ad hostem e Franconia, ubi pars est Bavaricorum, aditus, non videtur ab illis locis recessurus. TurcaGa naar voetnoot9 videtur adhuc deliberare. Quod de Hassicis scribit Excellentia vestraGa naar voetnoot10, vere illud est Horatianum: pacem duello miscuitGa naar voetnoot11. Miror et ego, cum multa damna mari acceperit Hispanus et seditiones dicantur manere, ita ut ex Catalaunia Perpinianum usque fluxerint, neque Gallos neque Batavos, cum classem paratam habeant, nonGa naar voetnoot12 de eo cogitare, quomodo augere hostium mala iisdemque frui possint. Tum vero in Flandria nihil agi et, si nihil ibi agi potest, non alio transferri bellum dolet Gallis. Videtur rex Daniae rediturus ad illum modum vectigalium, qui fuit ante annos aliquot, excepto nitro, cui vult quantum lubet imponere. Batavi, qui nitrum aliunde habere possunt et ab India usque advehunt, forte ad eam formulam redigi se patientur. Est enim id ingenium mercurialibus, ut praesentia aliquo modo bene ponere contenti futuri curam posteris relinquant. Suediae in hac re, quantum ego judico, nihil neque seritur neque metitur. Princeps elector nunc Liancurti rusticatur ad recolligendas in liberiore coelo vires, quas febris non parum attriverat. Plane arbitror Suediae rectoresGa naar voetnoot13 consultationem et de Palatini rebus, et de multis aliis in integro servaturos, donec illa maxima deliberatio super Gallico federeGa naar voetnoot14 finem aliquem acceperit. Interim si a Bavaro aliquid haberi potest, quod ego vereor, ne sit exiguum, id per hominesGa naar voetnoot15 principi quidem Palatino fidos, verum non ex ipso, qui in aliena adhuc est potestate, sed a rege Angliae mandata habentes curandum mihi videtur. De Gallorum rebus ad urbem Atrebatum bene speramus, multum vero metuimus de illis ad urbem Taurinorum. Non longe ab urbe Atrebatum pugna commissa est, in qua Galli egregios suorum amisere, sed pulso hoste captisque signis equestribus quinque pro victoribus se gerunt aiuntque consilium hosti fuisse sub praesidio turmarum sedecim milites mille ac ducentos in urbem obsessam introducere. Id sua virtute prohibitum; bene procedere castrorum munimenta. Ex transfugis cognosci parum esse in urbe igniarii pulveris. Nuntii, qui in urbem penetrare speraverant, capti suspensique. Speratur fore, ut urbs Gallorum sit ante finem Augusti, si non ante. Interim cardinalis Hispanus spem aliquid agendi non abjicit. Venit Insulas aut Duacum. Eo advocavit quinque millia ex interioribus Belgicae partibus praeter XV millia, quae habebant Lamboius et SilvaGa naar voetnoot16. | |
Eodem se ferre dicitur dux CarolusGa naar voetnoot17; quod si fecerit, habebit a tergo HalleriumGa naar voetnoot18 et cohortes GevriiGa naar voetnoot19. Nam ipse Gevrius ad regemGa naar voetnoot20 profectus praelio illi non longe ab Atrebatum urbe interfuit vulneratusque in hostium venit potestatem. Ad urbem vero Taurinorum vi imbrium disjecta est ferme pars tertia munimentorum castrensium. Exercitus HarcurtiiGa naar voetnoot21 a morbis etiam carpitur. Supplementa nondum adsunt. Sex aut septem millia eo itura dicuntur, sed non perventura ante Iulii finem. Interim advenit ad LeganesiumGa naar voetnoot22 GildehasiusGa naar voetnoot23 cum Tirolensi milite, adventant et aliae ei copiae ex Italia, Rhaetis, Helvetiis. Commeatuum viam Harcurtio intercepit positis inter Pignerolam ipsumque castris; urbs multo bonoque milite defenditur et urget praesentia TurniGa naar voetnoot24, id est, principis ThomaeGa naar voetnoot25. Quare non video, qua spe adversus hostes numero validiores praelium periclitari possit, nec quomodo diutius illis in locis subsistere. Exspectabimus ergo, quid futurum sit. Si quid supra spem, gaudebimus, si minus, lenius praevisa mala nos ferient. Dux Carolus octo secum millia habet. Bapalmae hostes magnum imposuerunt praesidium. Rex ad castra MillereiiGa naar voetnoot26 addit III millia e Normannia, praetorianorum suorum octo centurias. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot27 nondum mare intravit. Habebit sub se naves longas XX, totidem alias. Quindecim naves ad orae Gallicae tutelam manebunt. Deus, Illustrissime domine, dura haec bella ad bonam pacem dirigat omnibusque pacem desiderantibus inter eos Excellentiae vestrae, faveat. Excellentiae vestrae omni cultu observantiaque
| |
Lutetiae, exitu mensis Iunii 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. 7 Iulii s.n. 1640. m.p. |
|