Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4601. 1640 april 14. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Principi electoriGa naar voetnoot2 dixi duas esse vias, per quas ipsi consuli possit: si nobiscum in belli societatem veniat rex Angliae, promittant vero et Suedia et Gallia se pacem nisi ipso restituto non facturos; aut si tantam pecuniam ipsi det Angliae rex, unde exercitum bonum sibi comparare et captis urbibus ipse sibi bonam pacem facere possit. Prius illud vix sperare audet. In posterius laborabit habens hominemGa naar voetnoot3 in Anglia, qui id agat. Quod si vel hoc obtinet, Gallia, ut puto, et ipsa non deerit adjuvando principi, qui sua comitate omnibus hic se facit amabilem. Verum de Anglicis rebus ego quid judicare debeam, nescio. Scoti acrius accensi dicuntur deprehensa conjuratione adversus novi foederis principes. Ad parlamentum venient ex tertio ordine homines populares magis quam regii aut episcopales; multis eorum suspectae erunt geminae quae cum Hispano cudi dicuntur nuptiaeGa naar voetnoot4. Batavi conjunctionem illam regis Angliae cum Dano timent; Gallia quoque non omnino ab ea parte secura est. Quid mihi faciendum sit in negotio ducum VinariensiumGa naar voetnoot5, mandata exspectabo. In Batavis bini futuri videntur exercitus, quorum alterum augebit miles ille, quem illis in regionibus novum rex conscripsit. Ad LongavillanumGa naar voetnoot6 mitti dicuntur hinc sex millia. Plurimum autem ejus res promovebit foedus illud cum landgraviaGa naar voetnoot7, quod omni ex parte consummatum rex ipse mihi significavit et post regem is, qui landgraviae res hic curatGa naar voetnoot8, praeterea aliorum ex Hollandia literae. Ad Bajonam mari venisse exercitum Hispanicum certum est. Proficiscitur eo princeps CondaeusGa naar voetnoot9 ut limitem defendat. In Italia, ut intellexi ex viro nobiliGa naar voetnoot10, quem huc misit vidua SabaudicaGa naar voetnoot11, LeganesiusGa naar voetnoot12 ferme XII millia in aperto habet. Galli istis pares non sunt, supplementa exspectant. | |
Chivassio periclitanti subvenit omnium exundatio. Plane iter Casale versus quaerunt Hispani. In comitatum Burgundiae incurret VillaregiusGa naar voetnoot13; CastilionaeusGa naar voetnoot14 exercitum habebit, in quo erit externus equitatus paucis demtis. Modicum etiam exercitum habebit comes GuichiusGa naar voetnoot15, quem, si opus sit, cum magno exercitu, qui MilleraeoGa naar voetnoot16 datur, possit conjungere. Helvetii caesarianis nihil aliud quam alimenta pro pretio concessere. MissumGa naar voetnoot17 a principibus SabaudisGa naar voetnoot18 pro legato non habuere. De ceteris rebus deliberatio a conventu ad civitates relata est. Pontifex contumax adversum regesGa naar voetnoot19 manet hactenus. De morte sultaniGa naar voetnoot20 nihil habemus certi. Incipiunt Galli principem Palatinum interdum appellare electorem, quanquam a rege missi quidam nuper cum Bavaricis collocuti dicuntur. PiccolominiusGa naar voetnoot21 princeps Melphitanus factus ab Hispano est, fratre ejusGa naar voetnoot22 archiepiscopatum Senensem obtinente beneficio imperatorisGa naar voetnoot23. Comes LicestriusGa naar voetnoot24 nullas regi egit gratias pro Palatini libertate. Videtur id, quod actum est, Angliae displicere. Ait autem idem comes nullam cognationem regi Britanniae tanti fore, ut ob eam pacem exuat. Nobilis ille Sabaudus, de quo dixi modo, affirmavit mihi spem esse controversias, quae sunt inter viduam Sabaudicam et inter principes ducisGa naar voetnoot25 patruos, posse componi. Milleraei copiae sunt apud Suessionem et Noviodunum coeunt; Bingam periculo exemit GuebrianusGa naar voetnoot26. A Baccheraco discessisse Hispanos audimus. BavarusGa naar voetnoot27 MerciumGa naar voetnoot28 ad se vocavit. Sex naves plenae commeatibus Brissacum advenere. Constantia urbs praesidium abnuere dicitur. Rhotomagi vetus arx reparatur et porta fit nova, per quam miles regius in urbem immitti semper possit. Longavillanus Francofurtum misit paratumque se ostendit reddere eas merces, quas Colonia Francofurtum venientes Vinarienses milites in itinere diripuerant. Ver procedens plura scribendi materiam nobis suggeret. Interim Deum precor, Excellentissime et illustrissime domine, ut Sublimitatem tuam diu incolumem florentemque praestet. Sublimitatis Tuae cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 4/14 Aprilis anni 1640.
Scribunt alii Hispanum in Italia habere XII millia peditum, sex equitum. Audimus a militibus, qui Erfurti sunt, invectos commeatus in arcem Mansfeldiam. Angli vi barbarorum expulsi sunt insula quadam Americae objacente, cui nomen nova Anglia. | |
Cardinalis Hispanus principem CasimirumGa naar voetnoot29 sibi dextrum locavit. Castilionaeus ad Catalaunum suum militem contrahit. BrezaeusGa naar voetnoot30 classi in Oceano praeerit. De landgravia dubitari video, sitne suo nomine reditura in bellum, an suum militem commodatura Longavillano. Dux CarolusGa naar voetnoot31 ad Mosellam scribit militem. WindebanckiusGa naar voetnoot32 in Angliam abiit. OssenvillumGa naar voetnoot33 rex vicarium praefectum fecit Brissaci vicinorumque oppidorum inconsulto et aegre id ferente ErlachioGa naar voetnoot34. Hispani in Belgicis partibus dicuntur habituri quatuor exercitus, qui omnes faciant quadraginta peditum, decem equitum millia. Quarto mensis hujus ex novo Calendario magnus fuit terrae motus in omnibus ad Mosam locisGa naar voetnoot35. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|