Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4662. 1640 mei 26. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Quanquam morae hujus in Gallia taedet principem electoremGa naar voetnoot2 et saepe me interpellat, ut fidei datae vinculo liberari possit, ego tamen plane cum Excellentia vestra sentio non e re esse aut sua aut publica, ut hinc discedat non illigatus nostris partibus. Rogaverat satis prudenter princeps cardinalem, ut se consilio instruere vellet, quid faciendum sibi esset. Cardinalis auctor fuit, ut scripto proponeret aliquid. Fecit id princeps elector verbis generalibus desiderans, res ut promoveatur ad foedus, quale Hamburgi diuGa naar voetnoot3 fuit sub incude, et ut secundum ejus foederis capita ad rem confestim perducantur, maxime in | |
causa sua. Galli exspectandum dicunt, quid velit Anglia. Ibi vero non destitit elector per hominemGa naar voetnoot4, quem ibi habebat, sua negotia commendare, urgere ut responsi aliquid acciperet. Misit quendamGa naar voetnoot5 cum responso rex Angliae. Sed ut in omnibus rebus pertinaciter saeva est in domum Palatinam fortuna, Dunquercanis navem illam, in qua erant literae, aggredientibus literae in mare abjectae sunt. Ipse homo Dunquercam quidem ductus, sed dimissus statim est atque huc venit. Quantum intelligere adhuc potui, responsum fuit dilatorium atque ex eo res in Anglia in pejus ivere abruptoGa naar voetnoot6 parlamento ea ex causa, quod civitates pecunias polliceri nollent nisi querelis suis auditis, rege autem parato habente exercitum XXX millium in Scotos. Iam vero ardente bello cum Scotis, in ipsa quoque Anglia jactis dissidiorum seminibus, quomodo credibile est regem Angliae ad res Germanicas animum velle vertere, quas tam diuGa naar voetnoot7 otiosus aspexit? Quod si praeterea pecunias ab Hispano haud parce eas offerente accipit rex Angliae, quid est quod inde nobis spei restet? Deus tandem respiciat afflictam domum et, siquid restat boni consilii, idGa naar voetnoot8 nobis inspiret. Danus, ut video, ad caesarianam Hispanicamque amicitiam magis ac magis se applicat eaque inflatus spernit Suedos, Batavos et Ansiaticas civitates. Quod BanneriusGa naar voetnoot9, LongavillanusGa naar voetnoot10, MelanderGa naar voetnoot11 inter se consilia sociant sociaturi etiam, si opus sit, copias aut copiarum partem, valde mihi placet, praesertim cum et a Lunaeburgico duceGa naar voetnoot12 quaedam copiae sinantur in nostram militiam se dare, quod paulatim imperatorem ipsi reddere implacabilem, ipsum vero ad nostras partes apertius amplexandas compellere poterit. Longavillanus octo nova scribit millia. In Italia ingens plane fuit Gallorum felicitas, de qua scripsiGa naar voetnoot13. Neque vero Casalis tantum soluta est obsidio, sed et minores duae aliae Quirasci et Russiniani. Tum vero ad urbem Taurinorum captae a Gallis munitiones extra urbem omnes, fossa superata, moenia oppugnantur defendente ea Thoma principeGa naar voetnoot14 cum IV hominum millibus. Haec necessitas Tirolensem illum dilectum in Germaniam iturum coegit mutato itinere transgredi in Italiam; ita inde LeganesiusGa naar voetnoot15 tria accepit millia, tria autem altera e Neapolitano regno et ab HetruscoGa naar voetnoot16. Quanquam vero bellum graviter ardet in Italia, tamen perpetuo nuntiiGa naar voetnoot17 de pactionibus commeant inter viduam SabaudicamGa naar voetnoot18 et principesGa naar voetnoot19. PontifexGa naar voetnoot20 Lucensibus interdictum minatur. Rex Hispaniae se ipsis adjutorem ac vindicem spondet. Ita labascit apud omnes, et quidem in ipsa Italia, pontificis auctoritas. | |
Reginam matremGa naar voetnoot21 lento morbo in Anglia adedi audimus; ChevreusiamGa naar voetnoot22 autem magnis honoribus affectam a principe cardinali Hispano. In Helvetiis aliquid militis scribit imperator diciturque id moliri, ut non suarum tantum, sed et foederis pontificii per Germaniam copiarum ductum habeat LeopoldusGa naar voetnoot23, quod BavarusGa naar voetnoot24 suas magis quam communes res agere videatur. Si nihil aliud suis artibus effecissent Galli, quam quod in posterum minus fida futura est imperatorem inter et Bavarum amicitia, non periisset tamen illis opera. Hispani iterum ad Baionam aliquas copias habent. RexGa naar voetnoot25 mittit cohortes ad eum limitem tuendum, alias ad infestandum Burgundiae comitatum. Praecipua autem vis belli et egregii exercitus omissa jam iterum obsidione Carolimontii penetrant in interiora Belgicae Hispaniensis neque creditur satis virium cardinali Hispano fore, ut et his se opponat et principi Arausionensi Flandriam bello petenti obsistat. CastilionaeusGa naar voetnoot26 ad omnes occasiones intentus circa Ambianum etiamnunc se tenet. Rex apud Suessiones est. Omnino hic annus videtur magna nobis promittere, quod ἀνεμεσήτως dictum sit. Chiausius quidamGa naar voetnoot27 a Constantinopoli Venetos certos facit pacis. Alius indidem missus ViennamGa naar voetnoot28 imperatori nihil a Turca metuendum dicit: mansuras inducias, si Poloniae rebus non immisceat se imperator. Ad Leodienses obfirmandos vereor, ne serius ventum sit. Nam pacis actaGa naar voetnoot29 edita vidi, pontificis ac Venetorum foedera suis tantum finibus cavent. Ab electoribus principibusque Germanis pacem expeti non miror. Sed imperator, cur bellum trahat, causas habet. Neque ab eo proposito, ut ego quidem arbitror, abstiturus est, nisi in suis proprie terris belli mala et gravia et diuturna sentiat. Poloniae motus ne externo quidem metu sanantur, ut video. Nihil est, quod inde sibi timeat Suedia. Non quam vellemus procedunt MillereiGa naar voetnoot30 res. Nam et imbribus aestuario ab hostibus aperto non parum damni tulit: et equitatui ejus male cessit processisse longius in hosticum et commeatus ac pabula deficiunt; quae res regem et aulam inde abstinet. Interim pontes e ratibus et molae Ambianum versus feruntur. HarcurtiusGa naar voetnoot31 a vidua Sabauda accepit auxilia, bis mille pedites, equites sexcentos. Tamen it contra eum Leganesius. In Sicilia Panormi initium quoddam fuit Vesperarum SicularumGa naar voetnoot32 contra Hispanos. Vix evasit MeloGa naar voetnoot33. Deus, cujus in manu sunt corda regum, flectat ea ad aequam pacem idemque Excellentiae vestra paterne faveat. Excellentiae vestrae perpetuo observantiae
| |
Lutetiae, 26 Maii anni 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. 2 Iunii s.n. 1640. |
|