Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4559. 1640 maart 15. Van C. SarraviusGa naar voetnoot1.Quod mei olim beatam, nunc lacrymabilem sub oram semoti, adeo oblitus non sis, vir illustrissime, ut volueris inter primos, imo, ut ais, primum esse aurei tui libriGa naar voetnoot2 lectorem, non potuit non esse iucundissimum. Mihi certe summo honori cedit a te, totius eruditionis sacrae et prophanae coryphaeo, cognosci et amari; quod quoties cogito, id autem usu venit saepissime, facere non possum, quin toties prorumpam in eximiae humanitatis tuae laudes. Cum enim me meis intueor oculis, sentio nihil esse in me, quod tuam possit allicere benevolentiam; nisi forsan animum erga te meum aspicis, qui sane, et in hoc liceat gloriari, non magnus tantum, sed summus. Grates itaque ago gratissimas de tanto tuo munere; in quo effecit tuus hic postremus labor, ut doctrinam cum pietate coniunctam haberemus. Consuluisti nimirum saeculi vitio, cuius palato ipsa pietas per se vix sapit. Sed quod tam immensam testimoniorum segetem collegeris, constet inde necesse est Christi gloriam tuo semper animo observari, cum tot tantaque, quae aliorum sagaces oculos effugerant, sancta tua diligentia et industria erueris. Faxit ὁ δώτωρ ἐάωνGa naar voetnoot3, ut diu supersis omnibus bonis cumulatus sanctumque tuum propositum absolvas, Novum Testamentum perpetuis tuis Annotatis explicatumGa naar voetnoot4 excudendi, saepius recudendum. | |
Me, rogo te, vir illustrissime, inter nominis tui cultores praecipuos censere perge. Vale. Roth., Idib. Mart. MDCXL. |
|