Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4502. 1640 februari 4. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Chartas illas duas, quas ab electore PalatinoGa naar voetnoot2 et ab Anglico legatoGa naar voetnoot3 exigunt Galli, video ab iis, ad quorum notitiam res devenit, accusari partim ut iniquas partim ut captiosas. Ego mandata exspecto. Introivit urbem magna cum pompa legatus PolonicusGa naar voetnoot4. Videbimus alter alterum, ubi a rege auditus fuerit; misit enim ad me et ad ipsum ego. Si pro Casimiro principeGa naar voetnoot5 aliquid agitur, durum erit retineri electorem, cujus hanc calamitatem displicere Germaniae toti scripsit ad regem landgraviaGa naar voetnoot6 et in Vinariensi exercitu non paucos ea res commovet. Cum Roma, quae hic sunt, controversiae videntur sedari revocaturo rege EstraeumGa naar voetnoot7, pontifice ScotumGa naar voetnoot8. Vinarienses Marpurgi esse audimus et res eis non male procedere. Tamen de clade aliqua, quam LongavillanusGa naar voetnoot9 acceperit, rumores fuere, sed ei non perseverant. Inter Galliam Angliamque vereor, ne res in pejus procedant. Anglorum primores, qui liberos suos hic habebant, eos revocant. Qui hic creationi sexdecim novorum magistrorum libellorum supplicum contradixerant, alii in carcerem dati, alii relegati sunt. CancellariusGa naar voetnoot10 in Britanniam Armoricam it ibi quoque, si quid seditionum restat, exstincturus et in posterum securitati publicae consulturus suppliciorum terrore. Literae scriptae 18 Januarii dicebant Gallos citra Moenum, ultra eum esse Bavaricos. DarmstadiensemGa naar voetnoot11 magnis pecuniis direptiones redimere; Hispanos, qui Mosellam transierant, unde venerant rediisse. TubateliusGa naar voetnoot12 postquam libertatem acceperat, mortuus Argentorati dicitur. Rex tribunos centurionesque omnes adesse suis cohortibus jussit in 5 Martii. Et princeps Arausionensis propere aliquid tentaturus creditur. De D. BannerioGa naar voetnoot13 nuntii avide hic exspectantur. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae faveat, rem Suedicam sub ejus consiliis bene fortunet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 4 Februarii novi cal 1640. | |
Bavarici ad Moenum bis mille sunt, caeteri eorum in Suevia hibernant et ad Helveticos fines. XXX naves ex Oceano Gallico per fretum Gaditanum missi dicuntur in Mare Internum, ubi rex naves longas habet XXIV. Quatuor millia hominum parantur auctura vires Longavillani; ipse TraciusGa naar voetnoot14 his imperaturus per Batavos transit. Ducenti cives Rothomagenses in exsilium missi. Facti ibi novi magistratus. De S. Audomari obsidio sermones sunt. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|