Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4446. 1639 december 31. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Quas primas abs te accipiam literas, ex iis spero me cogniturum edi coepisse illa de AntichristoGa naar voetnoot2, ut sequantur ea, quae jam habes de Fide et OperibusGa naar voetnoot3 ac deinde quae mittam ad DecalogumGa naar voetnoot4. Sum ad haec omnia publicanda et voti et promissi reus. Quod si tibi odium metuis, facile invenies aliquos a factionibus remotos, qui ista curent. Nulla res magis excitavit principum iras in eos, qui ab E.R. secessionem fecerunt, quam contumeliosissima nomina, quibus ab his illi producebantur, nihil etiam nunc magis obstat reducendae unitati, ad quam procurandam aequis modis omnes ex Christi praecepto et professione, quam in Symbolo facimus, obligamur et ad quam forte TurcaGa naar voetnoot5 nos impellet, qui nunc cummaxime Italiae imminet. Primum est amoliri ea, quae alteros prohibent ab audiendis placide alteris. Spero me adjutores reperturum. Certe laborare non desinam et immori etiam tam pulchrae cogitationi laetum erit conscientiae. Vale, frater optime, cum uxoreGa naar voetnoot6 et liberisGa naar voetnoot7 et parentesGa naar voetnoot8 nostros semper pacis christianae amantissimos saluta. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 31 Decembris fine anni 1639. More evenit, ut hoc ipso tempore tam Francorum, quam Hispaniae rexGa naar voetnoot9 pontificemGa naar voetnoot10 in ipsorum jura involantem ferre nequeant. In Hispania qui fuit nuntiusGa naar voetnoot11, taedio rerum mortuus est. Hic qui estGa naar voetnoot12, aditur a nemine, adit neminem. Si pax nunc esset, sperarem concilium universale occidentis. |
|