Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4447. 1639 december 31. Aan I. JaskyGa naar voetnoot1.Nobilissime domine, Quod conventus Polonorum turbatis animis, rebus autem infectis discesserit, non ita novum est istis in locis. Optandum tamen fuerat manere eos, donec Suedorum nostrorum querelae super incursata LivoniaGa naar voetnoot2 exponerentur et appareret, quae super hac re judicia motusque essent animorum. Qui contradicunt, ne uni plura sacerdotia aut praefecturas sacras habere liceat, antiquis nituntur canonibus, bonis quidem, sed vix usquam in usu retentis. Ita omnem ecclesiam invasere ambitus, avaritia, luxus, pompa. Ne cives honorum vocabula a non suis principibus sumant, egregia est constitutio et in potissimis regnis viget. De feudis conferendis aequum est servari mores antiquos, ut et in mandandis honoribus magnis, qualis est cancellarii. An Graeca sacra toleranda sint miror disputari in eo regno, in quo lege communi cautum putabam nequis prohiberetur ex sui animi sententia Deum colere. Quodsi post socinianos oppressos Graecis movetur status sui controversia, metuendum est, ne ab infirmioribus ad alios facto gradu tandem libertas et Calvinum sequentibus, mox et iis, qui a Luthero nominari solent, pereat aut certe multum accidatur. Quare initiis talibus resistendum est et tuenda rituum libertas, donec nos Deus per aequas et benignas vias ad ecclesiae suae unitatem reduxerit. Cui bono quam maxime optando nihil magis obstat quam invicem male faciendi dicendique consuetudo. Vestrae civitati dilatum periculum gaudeo; saepe quae in praesens consiliis expediri nequeunt, tempus explicat et, ut in Graeco vetere est versu, ............... πολλάϰις
Ταὐτόματον ἡμῶν ϰαλλίω βουλεύεταιGa naar voetnoot3.
Merito autem metuit Nobilitas vestra, ne cessantibus stipendiis mali aliquid det miles egendi impatiens. Polonicus legatusGa naar voetnoot4 nondum huc venit. Dicitur ex Flandria Angliam petere. Deus multis malis pressum orbem christianum sublevet. Nobilitatis Vestrae addictissimus
| |
Scribebam Lutetiae, fine anni 1639. |