Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4448. 1639 december 31. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot5.Excellentissime atque illustrissime domine, Tum ex literis, quas ex Anglia accipio, tum ex sermone comitis LicestriiGa naar voetnoot6 Anglorumque aliorum cognosco sperare eos, ut etiam reginae, dominae nostrae | |
clementissimaeGa naar voetnoot1 bonitas ad sublevandam infelicissimi principis PalatiniGa naar voetnoot2 calamitatem allaboret. Quodsi id eo possit fieri modo, ut simul Anglia pro ejus domus restitutione virium conferat aliquid et simul landgraviaGa naar voetnoot3 veternum excutiat, egregiam haec nobis spem darent aut ad feliciter trahendum bellum aut ad pacem honeste faciendam. Ego mandata opperiar. Manent hic adhuc cum pontificeGa naar voetnoot4 dissidia accumulanturque ad hanc controversiam de proscripto et trucidato domestico legatiGa naar voetnoot5, violata antehac immunitas ecclesiae Trinitatis, quam rex GalliaeGa naar voetnoot6 suae tutelae esse dicit abductis inde servis quibusdam per legatum HispanicumGa naar voetnoot7 et memoria cardinalis ValettaeGa naar voetnoot8 nullis Romae honoribus celebrata ideo, quod mortuus sit in armis, quae ei pontifex interdixerat. Neque Hispaniae magis cum Roma convenit, ex cujus rei dolore interiit qui ibi agebat nuntiusGa naar voetnoot9. Hic concursus disputationum cum Sede Romana multos sermones parit de convocandis conciliis nationalibus, imo et de generali, quod secundum decreta antecedentium conciliorum decimo quoque anno haberi deberet; sed nullum pridem habitum est pontifice id detrectante, regibus autem officium in hac re suum negligentibus. Cum senectute durior fit hic pontifex dixitque legato, qui Romae est, Hispanico videre se id agi, ne quis sit in Hispania nuntius neque vero se multum id curare. Legatus PolonicusGa naar voetnoot10 e Batavis in Flandriam iter cepit; inde nunc in Angliam ire dicitur. Landgravia perscriptam Gallis vult dare pollicitationem suam de armis in imperatoremGa naar voetnoot11 movendis, si Galli, quae promisere, LX florenorum millia praesentia numerent. Sed quia sex hebdomadibus quam dictum erat serius hoc scriptum exhibet, novas moras Galli nectunt, quas princeps ArausionensisGa naar voetnoot12 conatur abscindere. Inter has moras poterit et in Suedia cum landgravia res transigi. Eis, qui res Hassicas hic aguntGa naar voetnoot13, inculcare non desino, qui se in bello a Suedis sejunxerint, eorundem in pace facienda nullam rationem Suedos habituros. Cardinalis Riceliaci animus ad bellum prolatandum ferri creditur tradita in MileraeiGa naar voetnoot14, propinqui sui, manus tota administratione pecuniae ad bellum destinatae haud parum lucrosa. Non parum sollicitum eum habet, quo vergant Suediae consilia. | |
Ego eos, qui ad me percunctatum veniunt, cum suspensis responsis dimitto. Multi novas sibi BavariGa naar voetnoot1 cum Gallis in arcano amicitias imaginantur ad veteres conjecturas hac addita, quod cum ex Mosellae partibus multo hoste premerentur Galli et alio ex latere eos invadere posset GleniusGa naar voetnoot2, subito trans Rhenum in Sueviam duxit sublato etiam, quem ad Gustaviburgum habebat, ponte. Dicitur LongavillanusGa naar voetnoot3 Creutznacum et Bingam munire, machinas habere ad Obervesaliam, militis partem maximam ad Alshemum et loca vicina, dum ex parte alia NassaviusGa naar voetnoot4 iis, qui ad Mosellam sunt, hostibus se opponit. Duces ibi hostium sunt LamboiusGa naar voetnoot5 et BeckiusGa naar voetnoot6. Pergunt caesariani inter Argentoratum et Brisacum struere castellum terrenum. Rex Galliae episcopo BasileensiGa naar voetnoot7 restitutionem in bona, nobilitati autem Alsaticae salvas res promittit. De Salza nihil certi habemus. Procedit in Normannos inquisitio. Multiplicantur honores aut honorum nomina cum quaestu regis. Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae prosperet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, fine ipso, ut hic numeramus, anni 1639. Spero Sublimitatem tuam memorem fore precum toties et tam necessario repetitarum de rebus meis nec in praesens tantum, sed et in futurum, ut tranquilliore animo me et legationis rebus et studiis ad ornandum nomen Suedicum pertinentibus impendere possim. Discimus jam nunc arcem Taurinorum infeliciter ab Hispanis oppugnatam; interceptos ab HarcurtioGa naar voetnoot8 quosdam hostium commeatus; machinas XLII ab hostibus in Constantiam importatas, Bavaricorum partem esse ad Hohentwilum reprimendis excursibus; mitti hinc vestes et aliquid pecuniae tum Longavillani militibus tum Brisacensi praesidio; rusticae factionis reliquias ex Normannia in Britanniae Armoricae proxima se recipere; GassionemGa naar voetnoot9 cum IV millibus admissum in urbem Rotomagum; tributa hic imponi secundi ordinis divitibus et opificibus. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|