Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4421. 1639 december 10. Aan I. JaskyGa naar voetnoot1.Nobilissime domine, Si quam bene ego volo liberis civitatibus tam bene res eis procederent, etiam vestrae civitatis res loco essent non paulo meliore. Quare etGa naar voetnoot2 quod literae Nobilitatis vestrae datae 10 NovembrisGa naar voetnoot3 significant spes vobis bonas ostendi e futuris conventibusGa naar voetnoot4, de eo non mediocriter gaudeo. Classis Hispanicae consilia non arbitror in mare Balticum fuisse directa, sed in Batavorum insulas orasque maritimas et in Amisiam amnem, sed si prima successissent, haud dubie erant pro occasione longius ausuri. Quare habent, quod sibi de navali victoriaGa naar voetnoot5 omnium, quae Batavis obtigerunt, illustrissima gratulentur, quotquot sunt, qui Austriacam magnitudinem accisam quam auctam conspicere malunt. Caeterum ingens hoc decus plusne in Anglia, Polonia et Dania auctoritatis allaturum sit Batavis an invidiae, adhuc inter incerta habeo. Polonus certe legatusGa naar voetnoot6 quas literasGa naar voetnoot7 ad Batavorum rectores tulit, adeo non ad eorum gustum fuere, ut audientia ei non sit data; unde intelligere facile potestis Batavorum gratiam apud Polonos haud tantam esse, ut multum vestris rebus opitulari queat, nisi ab ipsorum armis nunc cummaxime felicibus metus accedatGa naar voetnoot8. Baltici maris possessio multos inveniet certatores. Suedis sua littora curae suntGa naar voetnoot9. Legatum autem Polonum non arbitror huc venturum fuisse, nisi conficiendi, propter quod mittitur, negotii bona hinc spes esset data. Miror audaciam jesuiticae juventutis, Vilnae maxime. Ea res apud bonos odium grave conciliabit societati, cujus saecularis periodus nuper admodum Romae celebrata est ingentibus legatorum tam GalliaeGa naar voetnoot10 quam HispaniaeGa naar voetnoot11 pro | |
ea studiis gaudiique significationibus. Si qua super hoc facto judicia aut decreta fient, non ingratum erit ea cognoscere. Annus, qui imminet, multos nobis de pace sermones pariet, quos utinam res aequis legibus sequatur. Tuae Nobilitati ad omnia officia paratissimus
| |
Lutetiae, 10 Decembris 1639. |
|