Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4376. 1639 november 10. Van I. JaskyGa naar voetnoot1.Illustrissime et excellentissime domine, domine observantissime, Famosam illam classem Hispanicam, quae longe lateque terrorem intulerat, a Batavis dissipatam, fugatam captamque esseGa naar voetnoot2 merito gaudemus. Nam non tantum de felicitate hac Batavis ex animo gratulamur, a quorum scilicet fortuna et nostra quodammodo dependere videtur, sed et laetamur nos metu, quem classis illa in has partes septentrionales destinata - ut quidam asserunt - fecerat, liberatos. Victoria haec consilia comitialia non parum turbabit. Censuerant enim quidam inepte satis, classem aedificandam et in Mare Balthicum ad defendendum dominium regni in mari hoc educendam esse. Sed cum improsperum hunc Hispanorum successum audient, consilia mutabunt. Assecurrationem a S.R. MaiestateGa naar voetnoot3 in Galliam ad liberandum principem CasimirumGa naar voetnoot4 per legatum suumGa naar voetnoot5 missam, ordines regni in his comitiis approbarunt et confirmarunt. Vilnae nuper discipuli jesuitarum tumultuati sunt, in templum evangelicorum irruperunt, multas ibi insolentias exercuerunt et fere non diruerunt quorundamque divitum mercatorum domos invaserunt spoliaruntque. De his turbis omnes poloniae evangelici, imprimis Lithvani in comitiis valde conquesti sunt et ut jesuitae facti huius - cuius authores sunt - poenas debitas luant, poposcerunt. Sed nihil adhuc hac de re statutum est. Nostrum negotium nondum in deliberationem venit. Sed felicem exitum speramus. Nam plerique magnates iustitiam causae nostrae norunt et eorum ut et totius regni multum interest illam pro nobis terminari. Intra octiduum finis comitiorum erit, ubi prolixius Excellentiae vestrae scribere non intermittam, quid in iis actum, quid conclusum sit. | |
Divinae protectioni Excellentiam vestram meque benevolentiae ipsius ea, qua par est, diligentia commendo. Excellentiae vestrae observantissimus
| |
Dabam Gedani, 10 Novembris Ao. 1639. | |
Adres: Illustrissimo et Excellentissimo Domino Domino Hugoni Grotio, Serenissimae Reginae Sveciae Consiliario et ad Regem Christianissimum Legato, Domino Observandissimo Parisiis. In dorso schreef Grotius: 10 Nov. 1639 Iasky. |