Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4420. 1639 december 10. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot9.Illustrissime domine, Literas Excellentiae vestrae quae 18 NovembrisGa naar voetnoot10 diem adscriptum habebant, die novi Calendarii 28 scriptas ex aliis, quas indidem eodem tempore accepi, conjecto. Res serenissimi electorisGa naar voetnoot11 magno cum dolore nostro manet eodem, id est, malo in loco Gallis res suas quovis modo promoventibus, Anglis autem testantibusGa naar voetnoot12 nolle se cogi. Praeter hujus mali sensum recrudescentes, ut videtur, Scotici motus non leviter nos terrent, ne rex AngliaeGa naar voetnoot13 alio se vertat quam quo nobis expedit. Una spes nos solatur non semper irritas fore apud bonum fratrem reginae BohemiaeGa naar voetnoot14 tot modis afflictae preces. Quodsi rex Angliae ad res externas ea, quae vellemus, capiat consilia, id scireGa naar voetnoot15 et malis internis pro remedio erit. In Vinariensi exercitu sunt haud pauci, quibus dolet casus electoris, sed communi eorum nomine nihil hic ea de re agitur omni studio in pecunias quaerendas verso. | |
Sueciae rectoresGa naar voetnoot1 quid decreturi sint tum super hoc negotio, tum superGa naar voetnoot2 illis pactionibus, per quas Galli suas magis quam sociorumGa naar voetnoot3 res promoverunt, exspecto. Bavari ad utramque sunt Rheni ripam, pars eorum et Argentoratensibus arctos faciunt aditus. De LongavillanoGa naar voetnoot4 variant rumores; alii Crutzenachum, alii Magontiacum ab eo peti credunt, plerique ivisse eum ad Saram et in hyberna. Sua dux LotharingicusGa naar voetnoot5 in Treverico et Luxemburgico agro capturus est. Quod de Bavaricis dicitur eos praelium defugere, vereor, ne de Gallis sit verius. Iidem et episcopo BasileensiGa naar voetnoot6 ut tutus vivat, suam opem pollicentur, dum per ejus terras ad se hominibus commeatibusque iter sit liberum. Tum vero MazarinusGa naar voetnoot7 hic exspectatur de pace acturus. Pontificii Helvetii magno et in populares suos et in Vinarienses et in Gallos ardent odio. Quominus id prodant, obstant Gallorum res secundae. Eluduntur interim Gallorum et Sabaudorum querelae de perfidia AmriniGa naar voetnoot8, qui cum tota cohorte sua Helvetica, cum urbs Taurinorum caperetur, a viduaGa naar voetnoot9 se ad hostes ejus transtulit. Lucernenses primum compellati, deinde ipsa Helvetiorum universitas neque jus reddunt neque cohortem revocant. Etiam inter Vinarienses et Helvetios minaces literae commutatae sunt. Inter imperatoremGa naar voetnoot10 et HispanumGa naar voetnoot11 renovatam belli in triennium societatem undique scribitur. De Turcarum in Hungariam irruptione etiam hic rumor est et controversia esse dicitur de possessione montanorum quorundam locorum. Sed tales in finibus rixae saepe magis quam bella facile sanantur. Certe imperatoris internuntiumGa naar voetnoot12 bene Constantinopoli exceptum literae nuntiant, Ragotskii legatumGa naar voetnoot13 contra cum irae signis, quanquam faventibus ipsi, qui res Galliae Batavorumque aguntGa naar voetnoot14. | |
Cum PersaGa naar voetnoot1 firmata TurcaeGa naar voetnoot2 pax cunctaque restituta in eam formulam, qua sub SolimannoGa naar voetnoot3 fuerant. Eo bello simulque Venetico liberatus Turca quo se versurus sit, multum refert. Paratus maritimi magis quam terrestres Melitae minari videntur. In Hassico negotio dicunt Galli aliud esse habere exercitum, aliud hostilia in imperatorem facere neque se commissuros, ut iterum spem pretio emant. An vero Suedi non ita longe ab exitu spectante Gallico foedere ultra eum diem Hassicae se societati sint illigaturi, dubitationem recipit idemque morari poterit Batavorum de societate desideria. Liberi ab aliis Suedi suam in posterum societatem Gallis eam vehementer expetentibus carius indicare poterunt. A Daniae regeGa naar voetnoot4 neque boni quicquam neque hoc tempore multum mali Suedis exspectandum videtur. Ejusdem regni cum Anglis foedus occultatur sub nomine commerciorum. Legatus PolonicusGa naar voetnoot5 a Polonia omni eas adfert sponsiones, quas Galli expetivere. Itaque videtur principis CasimiriGa naar voetnoot6 libertas in bona spe esse; utinam et aliorum, quos aut vis hosticaGa naar voetnoot7 aut amicorum offensae detinent. Ex arce Taurinorum urbs globis petitur multaeque domus et turres dejiciuntur. De praelio ad Quires Hispani loquuntur, quasi par damnum fuisset. RexGa naar voetnoot8 in urbem hanc venit, ut ex novis honorum nundinationibus multos milliones conficiat. Manent interim in Normannia seditiones, quanquam de eo numero caesis nonnullis et capto duce presbyteroGa naar voetnoot9. Venit huc modo ex Anglia cum regis Angliae literis ad Galliae regem et ad serenissimum electorem WindenbachiusGa naar voetnoot10, filius secretarii status regiiGa naar voetnoot11. Det ei Deus bonos successus. Audimus hoc GleniumGa naar voetnoot12 esse Gustaviburgi; a Gallis et Vinariensibus teneri Ringaviam, capta Oppenhemum Alzhemum, Bingam et ad Mosellam Therbachium, a ConingsmarckioGa naar voetnoot13 Hervordum et Bilefeldium; PiccolominaeumGa naar voetnoot14 transiisse ad Rotenburgum. Fruges e Gallia Metum missae partim eo pervenere, partim interceptae sunt ab hostibus. In praelio contra seditiosos in Abrincantis multi cecidere Galli nobiles; inter eos marchio CurtimeriusGa naar voetnoot15. | |
Deus cuncta in bonum vertat suaque paterna bonitate Excellentiam vestram et omnes ei caros protegat. Excellentiae vestrae perpetua observantia addictissimus
| |
Lutetiae, 10 Decembris novi Calendarii anni 1639. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. |
|