Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4383. 1639 november 12. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime atque illustrissime domine, Accessi D. BulioniumGa naar voetnoot7, ut ad regemGa naar voetnoot8, qui jam ad S. Germani est, feliciorem mihi aditum pararem. Dixit Bulionius de pecunia se confecisse quod conficiendum fuit; pro libertate D. mareschalli HorniiGa naar voetnoot9 collaboraturum se nobiscum. Incidit et sermo de electore PalatinoGa naar voetnoot10. Quantum ab ipso intelligo, rex Magnae BritanniaeGa naar voetnoot11 dixerat legato apud se Gallico BellevrioGa naar voetnoot12 iturum per Galliam electorem; Lutetiae sumturum hospitium apud legatum Britannicum, comitem LicestriumGa naar voetnoot13; inde iter directurum ad Galliae regem. At legatus Gallicus monuerat, ne quid tale susciperetur, nisi rege suo prius consulto. Alioque periculum fore, ne ab aliquo urbis praefecto mora ei injectaretur. Galli vero queruntur non | |
haec tantum monita spreta, sed furtim per Lutetiam non viso Britanniae legato transiisse Palatinum, planeque existimant eum praeteritis locis, in quibus erat rex Galliae properaturum fuisse Genevam et inde ad exercitum et urbes, quae ab exercitu tenentur, nimirum ut ea, quae regi Galliae tanto steterunt pretio, in se transferret pacemque sibi propriam pararet partim tradendo imperatoriGa naar voetnoot1 illas urbes partim per illa beneficia, quae classi Hispanicae rex Britanniae promississe in arcano creditur, quanquam is ipse obtulerat Gallis, se ejus classis tutelam deserturum daturumque suorum octo millia Palatino, sed Gallicis stipendiis, si rex Galliae Palatino imperium illud, quod VinariensisGa naar voetnoot2 habuit, permitteret. Quae ipsa Gallis suspecta erant neque vero esse aequa putabantur, cum ipsi a rege Britanniae rem semper postulassent aequissimam, foedus scilicet et societatem armorum adversus aliena detinentes; quae si placerent regi Britanniae, paratos se nullam facere pacem nisi reddito et Palatinatu. Haec ita disserunt Galli multumque incusant regi injuriam factam, cujus pro restitutione Germanorum laborantis conatus princeps Palatinus per dolum subrepto itinere turbare tentaverit. Ipse Palatinus nunc cum bono praesidio militari huc ducitur, an in spem libertatis an vero ut Silvae Vincennensis sit colonus, brevi apparebit. Dixi Anglo me, si hac in re utrisque possim gratum facere et concordiae invenire rationes, facturum id libenter; certum quippe id reginaeGa naar voetnoot3 rectoribusque SuediaeGa naar voetnoot4 probatum iri, qui nihil mallent conspicere quam electorem videre fultum Angliae auxilio res suas ire recuperatum. Res haec magni in omnem partem momenti est, de qua mandata quam maxime specialia opperiar. Videtur enim fore, ut trahatur aliquandiu negotium. Per indutiarum tempus in arcem Taurini sex millia saccorum frumenti, duo millia saccorum oryzae invecta sunt a Gallis; et ibi quidem an maneant indutiae, incerti sumus. At in Montiferratensi territorio pugnari coeptum est, necessario quidem, cum alioqui Casale periturum Gallis fuerit, unde plus duabus leucis non abest Rossinianum, quod oppugnatum ab Hispanis, sed a Gallis feliciter defensum fuit. Habet HarcurtiusGa naar voetnoot5, qui in illis partibus imperaturus est, apud se tria equitum, quinque peditum millia; cum iis cepit oppidum Quires dictum et repertos juxta hostium equites clade ferme quadringentorum affecit disjecitque. Id oppidum ab Asta Nova perparum distat. Quid de Casali futurum sit, brevi decernet belli fortuna. Eodem dum ista geruntur tempore aut potius paulo ante, XXVII nimirum Octobris, princeps CondaeusGa naar voetnoot6 cum florentissimo exercitu e Languedocia, XX millium peditatus, equitatus quatuor, venit prope hostium Salzam obsidentium castra locaque circum eminentia occupavit. Sed sub noctem horribilis tempestas ingentes cum tonitribus imbres effundens militum sine tecto agentium ad centum interemit, ceteros longe lateque ad quaerenda perfugia sparsit coegitque principem abductis machinis discedere. Is nunc paulatim disjectas copias recolligit. Pro | |
solatio est, quod ab illis procellis immunes non fuere Hispani, sed genuum tenus inundati morbis tentantur etiam operum parte corrupta. Res est inter spem et metum, sed metui, ni fallor, aliquanto propior. 20 Octobris dux LongavillanusGa naar voetnoot1 cum Vinariensibus Brissaco post introductos illic Gallos partem praesidii facturos alteram exiit et utraque Rheni ripa jussit ire exercitum sequentibus per amnem machinis. Putabantur quaesituri hostem, qui sub GlenioGa naar voetnoot2 MercioqueGa naar voetnoot3 ad Nicrum sunt prope Rottenburgum. Credunt multi serius quam oportuit susceptum hoc iter, cujus successus et certiores et majores futuros fuisse, dum adhuc longius aberat PiccolominiusGa naar voetnoot4. Sed adversus hunc partem equitis sui misit CastilionaeusGa naar voetnoot5. Ad faciendum Gallis locum exemtae sunt de Brissaco FleishemiiGa naar voetnoot6 et ForbusiiGa naar voetnoot7 cohortes. Venit ad me D. PaulusGa naar voetnoot8, res Palatini hic agens. Commendavit is mihi principis sui negotium, quod mihi cordi pollicitus sum fore. PontifexGa naar voetnoot9 Gallis perpetuo id flagitantibus promisit MazarinumGa naar voetnoot10, quem ipsi commendant, inter primos cardinales fore. In Anglia audimus vicarium maris praefecti PenthonumGa naar voetnoot11 in vincula datum, quod non fortius intercesserit pugnae navaliGa naar voetnoot12 sub oram Angliae. At Scoti, ni dux EboracensisGa naar voetnoot13 oblata ab ipsis bona episcopalia per Scotiam accipiat, dicunt se iis usuros suopte arbitratu. Ita et domi et foris experitur rex Britanniae neque tutiores neque venerabiliores esse desides actuosis. Deus cuncta haec ad commune bonum gubernet idemque, excellentissime et illustrissime domine, favens adsit tuae Sublimitati. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 12 Novembris novi Calendarii anni 1639. Etiam de fine horum bellorum christianum orbem misere vastantium aliquid locutus est Bulionius. Videbatur autem indutias potius longiusculas quam pacem sperare. Elector Palatinus noctem post quintam diem Novembris egit Altissiodori, vulgo Auxerres, obliquo ductus itinere, ne qua regi aut cardinaliGa naar voetnoot14, qui tunc in itinere erant, occurreret. Rex hactenus aquae potor vinum bibere incipit satis liberaliter et credo valetudini ejus id non adversum fore. | |
Postremae literae Longavillanum et Vinarienses ad Philippiburgum ire arbitrantur. Piccolominii copias esse aiunt ad decem millia. Nec incredibile fore, ut se cum eo conjungat HatzfeldiusGa naar voetnoot1. Ceterae imperatoris et BavariGa naar voetnoot2 copiae VII esse dicuntur millium, cum quibus se conjungunt qui Hohentwilae obsidium deseruere et a lacu Constantiae nonnulli. Exercitus Vinariensis regem rogat, ut per WaertiumGa naar voetnoot3 et EnckefortiumGa naar voetnoot4 libertatem TubadelioGa naar voetnoot5 restituat. QuatuorviriGa naar voetnoot6, qui ei exercitui praesunt, habuisse dicuntur a rege singuli XX millia pistoriensium. Eo praemio deliniti non multum ad se pertinere arbitrabuntur electoris infortunium. Oppugnatio illa ad castra Hispanorum Salzam obsidentium male Gallis cessit mille hominum jactura. Urbs peste et inedia laborans, spe auxilii amissa vim hostium ultro non sustinebit. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|