Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4322. 1639 oktober 4. Van G. RosenhaneGa naar voetnoot1.Excellentissime legate, Recordor saepe, quod, cum Parisiis Excellentiae tuae valedicerem, ultro protestata est haut sibi fore ingratum, si quid de itineris mei successu nuntiaverim. Sed hactenus semper veritus sum, ne fastidii aliquid afferrent literae, cum nihil aliud novi aut dignum habeant, quod Excellentia tua tot negotiis occupata legat. Tandem nec ingratitudinis culpam evitari ratus sum, si inumeris favoribus ac singulari benignitati Excellentiae tuae aliquo officio non respondeo. Igitur si quid agi Romae scivissem, quod Excellentiam tuam latet, quantum id ad meam notitiam venit, diligenter perscriberem. Pauci dies sunt, quod seculare festum IesuvitarumGa naar voetnoot2 celebrabatur idque triduo magna hominum frequentia in templo Farnesiano continuatum. Primo die novendecim cardinales adfuere cum inter officium missae, quod vicegerens peregit, doctissima habita est oratio. Argumentum erat summa rerum gestarum ordinis et laudum et conatuum. Ego equidem obstupui. Supra portam ingentibus caracteribus talis inscriptio legebatur: tibi rex seculorum maxime minima societas iesu. seculum suum in illuminatione vultus tui grata reponit atque renovat. Vespera huius diei ignes per totam urbem visi sunt atque etiam ante portas legatorum GalliaeGa naar voetnoot3 et HispaniaeGa naar voetnoot4 etc. ipsi patres iesuvitae tecta et turrim sui templi lucernis ita oppleverunt, ut quis ignescere omnia diceret. Ceterum solemnitas festi Sancti MichaelisGa naar voetnoot5 et coronationis papaeGa naar voetnoot6 solito facta; nisi quod sacellum in Monte Cabellino habitum infirmitate Sanctitatis suae non admittente, ut in Sancti Petri templo haberetur. Postremo Excellentiae tuae obnixe supplicatum velim, ut favere mihi non desinet. Iam olim incomparabili doctrinaeGa naar voetnoot7 Excellentiae tuae, et rarissimis virtutibus tantum me obstrictum sentio, ut vita suppetente quodcumque facere potero, | |
quo Excellentiae tuae inserviisse dicar, nihil me omissurum, quin sim, Excellentissime legate, Excellentiae tuae obsequentissimus servitor
| |
Romae die 4 octobris Anno 1639. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. le 9 de Nov. |
|