Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4379. 1639 november 11. Aan G. RosenhaneGa naar voetnoot8.Nobilissime domine, Pergratum mihi est, quod tot magnorum virorum, tot urbium, tot terrarum conspectus memoriam nostri Nobilitati vestrae non excusserit. Me autem negotia nunquam ita oppriment, ut meorum, qui me amant, obliviscar. Spectaculum illud, quo completa jesuitici seculi periodus signata est, video fuisse magnificum dignumque societatis propero cursu ad tanta incrementa per- | |
ductae opulentia etiam regum legatis in illorum honore certantibus. Fatendum est nullam esse sodalitatem, quae intra illud aevi spatium tam multa ingenia eruditione et eloquentia et rebus actis illustria produxerit. PontifexGa naar voetnoot1 vero ipse dignus est, cui vita longa optetur, minime, ut nonnulli ante eum, servus Hispanorum, praeterea egregiis artibus etiam poetica laude florensGa naar voetnoot2. Si viderit Nobilitas vestra Romae NaudaeumGa naar voetnoot3 et BouchartumGa naar voetnoot4, Bononiae autem RyxiumGa naar voetnoot5, viros omnes eruditos mihique caros, velim eos a me quam amicissime salutari. Si qua vero in re Nobilitati vestrae gratum aliquid facere potero, promptissime arripiam occasionem, interim omnia ei precans felicia. Tuus toto animo
| |
Lutetiae, 11 Novembris 1639. |
|