Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4306. 1639 september 24. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot10.Frater optime, Cum typographoGa naar voetnoot11 ita egisti ut oportuit. Cave, ne quid a nobis accedat. Ubi prodierit, fac sciam. HeinsianaGa naar voetnoot12 avide exspecto, praecipue cum ea a proceribus reipublicae tam magni, a literarum proceribus tam parvi fieri videam. | |
Scriptum de ZenoneGa naar voetnoot1 est inter sarcinas, quae ad uxorem venere. Tibi autem inscriptus erat is fasciculus. Interceptum a curiosis non spero. Meretur edi ille libellus, ut tunc monui. Conatus in Hulstam non miror irritos hoc anni tempore et hoste in omnia intento nec latere possunt tanti strepitus molimina. PatriGa naar voetnoot2 manum adhuc bonam bonaeque senectutis indicem vidi cum gaudio gratulorque et tibi et ipsi, quod una vivitis. Deus vobis matriqueGa naar voetnoot3 et uxori tuaeGa naar voetnoot4 ac liberisGa naar voetnoot5 omnia det, quae a piis optari solent. Videris jam quae ad filiaeGa naar voetnoot6 causam instruendam misi. Puto et de juris illa regula in forma testamenti locum unum spectari, ubi fassum est, satis constare et de ipsa consuetudine per ea, quae misi. Siquid tamen putatis amplius requiri ad probandam consuetudinem, fac norim. Ego tamen cum considero, ubi ista causa agatur, quam et causa ipsa et nos parum simus favorabiles, nihil aliud exspecto quam ut aut contra nos judicetur cum aliquo nostro dedecore, quasi captandi testamenta artem exerceamus, aut certe ut lex trahatur in infinitum. Filius meus maximus natuGa naar voetnoot7 in castris est CastilionaeiGa naar voetnoot8 apud Viridunos. MinimusGa naar voetnoot9 in itinere ad nos brevi, puto, vobis adfuturus. MediumGa naar voetnoot10, qui apud vos, velim quamprimum poterit parare se, ut Amstelodamum migret ibique discat jus nauticum et mercatorium, jura urbi illi propria alia, et notitias sibi acquirat, quae ad fortunam aliquam ei gradum struant. Vale cum optimis parentibus, uxore, liberis, cognatis et amicis. Tui amantissimus frater
| |
Lutetiae, 24 Sept. 1639. |
|