Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4301. 1639 september 19. Aan M. CasaubonusGa naar voetnoot6.Vir reverende, Animarum te curam gerere nec CantuariensiumGa naar voetnoot7 tantum et Anglicarum, sed | |
et externarum satis ostendunt tot missa ad me munera, talia omnia, ex quibus et ego possim fieri melior et alii, qui per me tui beneficii participes fientGa naar voetnoot1. TheophylactusGa naar voetnoot2, Graecorum ante se compendium, velut vox est Graecae ecclesiae, Pauli sensa bona fide custodita nobis exhibens. Acta regem vestrum optimumGa naar voetnoot3 Scotosque inter non quidem efficient, ut ego motus illos feroces, imo feros, quos damnavi semper, magis damnem, sed ut quod mihi semper visum fuit, aliis etiam firme persuadeam. Multum autem refert existimationis regiae haec acta verti in Gallicum sermonem nec quiescam, donec aliquem ei labori idoneum invenero et ad id animavero. Richardi HookeriGa naar voetnoot4 scripta ante annos multos vidi, et quanquam in sermone mihi non percognito facile cognovi exactissimi operis utilitatem; quae tanta est, ut hunc quoque librum verti, sed in latinum sermonem, pervelim. Quaeram siquis hic estGa naar voetnoot5 qui id efficere cupiat. Caeterum et tibi id ipsum cordi esse velim. Anglicana versio libri nostri pro Veritate religionis christianaeGa naar voetnoot6 valde mihi placet et illudGa naar voetnoot7 τηλαυγὲς πρόσωπον. Ego eundem librum latine rursusGa naar voetnoot8 nunc editurio additis pro mantissa testimoniis, ad quae liber respicit. Paro et de jure belli ac pacis editionem novamGa naar voetnoot9 cum novorum testimoniorum, quaeGa naar voetnoot10 fine libri annotationum vice subnectam ingenti accessione. Heinsiana ad novum testamentumGa naar voetnoot11 ubi accepero, - expecto autem in horas - cogitabo, an aliquod nobis quod dicamus reliquum fecerit. Quod Johannis ReigersbergiiGa naar voetnoot12, hospitis quondam tui, memor esse pergis, in eo rem mihi pergratam ac tua summa bonitate dignam facis. Est is nunc in patria sua, quoquo iturus est circumlaturus semper secum mentem plenam sensu beneficiorum tuorum. | |
Literae viri supra omnem praedicationem positi patris tuiGa naar voetnoot1 multum hic leguntur. Si quas habes praeter editas aut aliorum ad ipsum argumentosiores, eas si publico dones, multos demerearis, me autem potissimum, ejus, quae in ipso eluxit, pietatis simul atque eruditionis maximum admiratorem. Mitto tibi quas habet ἀνεϰδότους ut patris ita tui amantissimus LabbaeusGa naar voetnoot2. Si qua repererim alia, etiam eorum te faciam participem semperque aut ostendam aut cupiam certe ostendere, quanti et maximum patrem fecerim et faciam ejus vestigiis tam feliciter insistentem filium. Tuus toto animo
| |
Lutetiae XIX Septembris MDCXXXIX. | |
Adres: Reverendo viro D. Merrico Casaubono presbytero canonico ecclesiae primatialis Cantuariensis. |
|