Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4239. 1639 augustus 6. Aan G. MüllerGa naar voetnoot5.Nobilissime domine, Mors ducis VinariensisGa naar voetnoot6 iter Nobilitatis vestrae ruptura plane sit an moratura tantum, dubito valdeque metuo, ne exercitus ille aut dissipetur aut inter se discors agat aut totus Galliae fiat pecuniam praebentis et sua prolatare avidae. Caetera ex literis meis ad magnum D. cancellariumGa naar voetnoot7, quas apertas ad illustrissimum D. SalviumGa naar voetnoot8 mitto, cognoscere ambo poteritis. Cum vero idem D. cancellarius in epistola, quam ad me 8 Iunii Iunaecopiae deditGa naar voetnoot9, significet Nobilitatem vestram mandata habere pertinentia ad me levandum his incommodis, quae me nimis diu premunt, rogo, ut ea, quae sint, quamprimum norim neque ex itinere, quod incertum est, diutius pendeam. Erit ejus rei notitia mihi non modo suavis, sed et ad meas res ordinandas plane necessaria. Si qua in re vicissim gratum quid Nobilitati vestrae facere potero, non ero in mora. Vale nobilissime et amplissime Domine. Nobilitatis vestrae observantissimus
| |
Scribebam Lutetiae, 6 Augusti ex novo Calendario anni 1639. |