Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4240. 1639 augustus 6. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Jam nunc accipio epistolam Sublimitatis tuae datam 8 IuniiGa naar voetnoot2 Ienecopiae tumque ipsi tum excellentissimis ejus collegisGa naar voetnoot3, regni Suedici rectoribus, gratias ago, quod ex eorum memoria non exciderim. Quo longius de meo praerogationes facere cogor, hoc magis crescunt incommoda legationem hanc insuavem reddentia. D. MullerumGa naar voetnoot4 Hamburgi haerere intelligo. Jam si intellexerit mortuum esse ducem VinariensemGa naar voetnoot5 aut interierit iter ejus aut nova opus erit consultatione. Quare rogo, ut, qua via dilatas pensiones consequi possim, statim norim. RexGa naar voetnoot6 quidem hic, si id placeat excellentissimis regni Suedici rectoribus, facile passurus est me de pecunia Gallica, ubi ejus dies venerit, detrahere quod mihi debetur, ut caeteri antehac legati sociorum, quibus a Gallis pecunia dabatur, fecere. Vehemens fuit admodum pestilentia, quae ducem Vinariensem abstulit. Mens ei ad exitum usque constitit cum magnis pietatis verae indiciis. Non multo ante, cum milites sui in Burgundiae regiae habitatores licentia temporum multa iniqua admisissent, cum lacrimis testatus est se id ferre non posse et, si ita pergerent, se ab exercitu abiturum. Adfuit aegrotanti comes GuebrianusGa naar voetnoot7, cui arma quaedam et equos legavit; is et ipse nunc aegrotat. Attamen in hanc aulam misit is CharlevoisiumGa naar voetnoot8, qui statum rerum illic satis fluctuantem exponeret. Dicitur dux Ottoni comiti NassavioGa naar voetnoot9 summam imperii militaris despondisse. Sed an parituri sint huic voluntati castrorum illorum proceres iidemque testamenti, quod clam ab ipsis resignatum nondum publicae notitiae datum est, executores ErlachiusGa naar voetnoot10, OhmiusGa naar voetnoot11, RosaGa naar voetnoot12, dubitatur. Erlachius ita loquitur, quasi ad res suas redire velit. Caesariani Hohentwilum circumsident decem ferme millibus militum. Dubium non est, quin et totum exercitum et, si id non succedat, partes ejus magnis praemiis ad transitionem sint invitaturi. Aiunt tamen Galli constitutum omnibus manere in fide Galliae ejusque sociorum. Primores illi castrorum de ducis pecunia semimestre stipendium dedere militi et hinc pecuniam postulant, quam Galli non dabunt, nisi sacramentum regi dicatur. Mecum non agunt, quanquam ego hoc tempore ad NoyeriumGa naar voetnoot13 scripsiGa naar voetnoot14 de commodis utriusque regni curandis. Sed landgravii mortuiGa naar voetnoot15 fraterGa naar voetnoot16, qui in hac aula aliquamdiu vixit, it ad exercitum regis, ut | |
puto, voluntate. Creditur corpus ducis exanime Brissaci depositum iri, donec caesarisGa naar voetnoot1 permissu Vinariam transferatur in monumenta majorum. Exercitus in Sueviam ire dicitur. Ad hoc malum satis grande accessit alterum in Italia urbe Taurinorum ab hostibus insessa, quibus aditum fecere ii, qui in urbe contraria Gallis et viduaeGa naar voetnoot2 studia fovebant, multi numero. Arx et, quae in arce est, vidua nunc in periculo sunt gravi. Nisi eae servantur, nullus erit posthac trans Alpes respectus Gallici nominis. Cuncta ad Austriacos vergent. Et jam nunc EtruscusGa naar voetnoot3 et MutinensisGa naar voetnoot4 pecunias hominesque mittunt ad imperatoremGa naar voetnoot5. Quantopere pax hic a populo desideretur, ex eo, quod dicam, intelligi poterit. In Provincia enati sunt duo foetus sexus feminini distinctis cetera corporibus et actionibus, nisi quod pectoribus cohaerent. Parentes, fortunae tenuis, nomen dedere Ludovicae et Philippae in omen speratae coagmentationis paris nominis regum. Cardinalis Riceliacus satis gnarus, quantae mercedis animam habeat, nuper cum hausto medicato poculo multum sanguinem per os emisisset, pharmacopaeum veneficii suspectum habens in vincula dederat. Valet autem nunc rectius estque cum rege apud Lingonas. Meti demoto RocaspinaGa naar voetnoot6, qui ValettisGa naar voetnoot7 favebat, praepositus est GrazaeusGa naar voetnoot8, carus cardinali, qui ipse ejus loci principatum animo agitare dicitur. Sedano ita timuit comes SuessionensisGa naar voetnoot9, ut et suburbana quaedam beneficia incenderit. Rex ad eum misit mirabundus, quod suam vicinitatem quam PiccolominiGa naar voetnoot10 habuisset suspectiorem. Creditur magnum periculum evasisse ea urbs. Nunc omnia verbis quam honestissimis obteguntur, inter regem, qui consilia sua latere vult, et inter comitem, qui quod scit, scire se dissimulat. Rex in Burgundiam nunc ire creditur, quo propior sit Italiae rebus valde laborantibus. Literae collybi ad VIII millia francorum missae sunt ad eum, qui Vinariensis fuit, exercitum. Galli ibi esse dicuntur ad V millia. Iis connumeratis totus exercitus esse sexies mille peditum, equitum quinquies mille. Scoti, quod regis suiGa naar voetnoot11 indulgentiam in LeslaeiGa naar voetnoot12 tentorio publicari passi sunt, qua opus sibi fuisse negat, id se fecisse aiunt, ut dissolverent regis exercitum et classem, quae pecunia et studiis Anglorum deficientibus non facile recolligi possint. Interim prospiciunt rebus suis nec patiuntur quae ad defensum sunt necessaria | |
in regias arces introduci. Vacillat adhuc pax nec certi quicquam pronuntiari potest, quamdiu ecclesiasticus conventus et parlamentaris peracti non sunt, quibus rex suam praesentiam non est additurus, nisi e sua sententia res speret posse confici. ChavigniacusGa naar voetnoot1 in regio comitatu est male valens. Misi ad eum reginaeGa naar voetnoot2 literas, vel in hoc ut appareret in cannabaceo negotio nihil fuisse, quod me privatim spectaret. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, reginam, regnum tuamque Sublimitatem servet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 6 Augusti 1639. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|