Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4181. 1639 juni 25. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot6.Ego, mi frater, inimicos quidem meos non cessare insidiari mihi rebusque meis certus sumGa naar voetnoot7. Caeterum conscientia fretus optimarum sententiarum illis de socinismo calumniis nihil plane moveor scioque multo probabilius Calvinum ari- | |
anismi accusatum quam me socinismi; RivetumGa naar voetnoot1 autem tam exigui puto judicii, ut in quo cardine versentur illae quaestiones, non intelligat. An GraswinckeliusGa naar voetnoot2 is adversus me sit, qui esse debet, melius vos, qui illic estis, quam hic ego judicare potestis. Velim uxor laboret sedandae, si fieri potest, isti discordiae. Caeterum si, ut ego suspicor, in gratiam inimicorum meorum quaesita est odii materia, nullam sanandi spem video nec aliud restabit quam ferre τὰ ἀνθρώπινα ἀνθρωπίνως. In Flandria aliquid acturum principem ArausionensemGa naar voetnoot3 et nos hic speramus. MelanderGa naar voetnoot4 cum Gallis agit. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 25 Iunii 1639. Cum absit senator ReigersbergiusGa naar voetnoot5, conveniendus ab aliquo amicorum erit AmentotiusGa naar voetnoot6, ut norit non minus quam BrasserusGa naar voetnoot7 mendacium fuisse quod de literis meis D. SpiringioGa naar voetnoot8 monstratis dicebatur. Est enim ea de re aliquid huc perscriptum et in aula sermones fuere. Sed cum rem omnem perspicio, res ipsa, unde haec orta sunt, nihili est. Verum id quaeritur, ut nobis non amici tantum, sed et omnis in posterum cum amicis colloquendi fiducia auferatur. Tale aliquid ὕπουλον hic latet. |