Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4182. 1639 juni 25. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot9.Excellentissime atque illustrissime domine, De successu obsidionis Hesdini esset aliqua dubitandi causa, si se eo ferret PiccolominiusGa naar voetnoot10, quia castra non ex omni parte adversus vim externam permunita sunt. Sed, quantum intelligimus, Mossono obsesso in Lotharingiam fert se Piccolominius forte ulterius ad tuendum comitatum Burgundiae penetraturus, quia Salinis, deinde et Vesontioni imminere creditur dux VinariensisGa naar voetnoot11, qui nuper Hohentwilae fuit, non sine terrore civitatis Constantiae, sed rebus ibi curatis Rhinfeldum se retulit; inde in comitatu exspectabatur. Quare de Hesdini deditione bene sperare pergo eamque diu differi non posse judicant omnes. Piccolominii molitiones CastilionaeusGa naar voetnoot12 observat. Habere creditur cum reli- | |
quiis FeuquerianiGa naar voetnoot1 exercitus XX millia. Et jam nunc advenit nuntius ejus superventu a Mossoni obsidio rejectum non levi suorum damno Piccolominium. Princeps CondaeusGa naar voetnoot2 captis in comitatu Ruscinonensi, quae sola terra cis Pirenaeum Hispano tenetur, arcibus Aupouzia, Majolae ad Clariam, Sanctangeli ad Gravam, Salzam urbem obsidere aggressus est. Fama ei multum dat militum, ex partibus Tolosanis viginti millia peditum, equitum duo, e cetera Languedocia equitum parem numerum, peditis plus ejus dimidio. XXIV millia aut supra habere creditur ad Hesdinum MileraeusGa naar voetnoot3. Classis centum habet naves, partim bellicas partim alias, milites sexies mille. Ducis Vinariensis copiae praeter praesidia aut esse aut futurae dicuntur ad quinque equitum, septem peditum millia. GleniusGa naar voetnoot4 in Wirtembergico territorio octo millia habet Bavarici militis. HatzfeldiusGa naar voetnoot5 quin jam cum GallasioGa naar voetnoot6 se conjunxerit, video non ambigi, quae res me morante citra Rhenum Vinariensi duce pro BanneriiGa naar voetnoot7 rebus sollicitum facit. In Italia Santiam hostes aut premunt aut jam cepere. Octo ferme LongavillaniGa naar voetnoot8 millia transiere Alpes, serum sane rebus hic valde aegris auxilium. LeganesiusGa naar voetnoot9 abundare copiis videtur, cum ex Italia militum aliquid mittatur in Alsatiam, quo et ex Helvetiis pontificiis novus dilectus accepto a Bernatibus certis sub legibus itinere transit. Augustam Taurinorum Helvetico milite implevit viduaGa naar voetnoot10 indigenis diffisa, tum ne omnia Gallis tradere dicatur. A pontificeGa naar voetnoot11 quanquam parco satis obtinuit imperatorGa naar voetnoot12 XX millia scutatorum menstrua. Nunc et principes Italos ambit, ut laboranti per Germaniam ecclesiae subveniant. Idem pontifex astrologorum dictis quibusdam territus, differt implere numerum cardinalium viginti ferme locis vacantibus. Dicitur autem aestivis diebus ne mentis quidem, adeo non sanitatis compos. Scoti regis BritanniaeGa naar voetnoot13 iram nonnihil lenivere ad edictum regis decem a Bervico milliaribus retroducto exercitu expetitoque colloquio, ad quod delegati sunt Anglorum Hollandiae et Bristoviae comites et secretarius CokiusGa naar voetnoot14. Verum Scoti parlamenti justi habendi potestatem sibi a rege fieri postulant. Comes | |
LintzaeusGa naar voetnoot1 Scotus a conjuratis in vincula datus est, quod consilia eorum prodere regi crederetur. Venetis a TurcaGa naar voetnoot2 metuendum Itali judicant. Ita turbarum satis ubique est. Deus haec cuncta ad bonum christiani orbis dirigat idemque, Excellentissime et illustrissime domine, tuam Sublimitatem sospitet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae 25 Iunii 1639. Grande incendium fuit Constantinopoli. Sultanus adhuc ad Euphratem agit. Audio Pedemontanarum urbium arciumque earum, quas Gallis se tradituram vidua promiserat, praefectos Gallica praesidia recusare. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|