Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4175. 1639 juni 18. Aan C. SarraviusGa naar voetnoot8.Vir amplissime ac nobilissime, Gratias habeo et tibi et PeyraredoGa naar voetnoot9 mei, quod semper credidi ac quotidieGa naar voetnoot10 experior, amantissimis. Simul atque me litterarum, quas functio haec mihi imperat, redeunte semper in orbem labore liberavi, cum voluptate injeci oculos in poetae et critici Vasconis literas eo mihi gratiores, quod in iis mei mentionem video cum tuo honore conjunctam. Inspexi Silvarum StatianarumGa naar voetnoot11 amati mihi semper operis loca. Video emendationes quasdam felices; aliquas et a me pridem in margine libri annotatas; | |
nonnullas ab aliis praereptas. Sed non debet illi nocere, quod alii ante ipsum quae ipsius erant dixere; quaedam vero loca puto medicina non egere. Sed de his uberius agemus, ubi pax foriGa naar voetnoot1 aliquid tibi otii indulserit. Nam me quod attinet, satis dives sum temporis paucis diebus exceptis, qui pensum exigunt. Caeterum tempus cui potius rei quam studiis impendam? Studiis autem imputo non eas tantum horas, quas do lectioni, sed eas vel maxime, quae mihi concedunt frui colloquiis tuis tuique similium, qui non tantum legistis plurima, sed et legi digna profertis. Vale, vir amplissime, et bene rem gere. Tui observantissimus ut debeo esse
| |
Lutetiae XVIII Iunii MDCXXXIX. |
|