Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4167. 1639 juni 16. Van C. SarraviusGa naar voetnoot1.Hasce notulas et emendationes ad Statii Papinii Sylvas cum adiunctis epigrammatis misit ad me Burdigala Peyraredus nosterGa naar voetnoot2, ut ea tibi, vir illustrissime, censenda offerrem. Ea ego praesens praesenti obtulissem lubens, ni veritus essem frequentiori aditione seria tua interpellare, sive otia sive negotia. Satius ergo duxi haec tibi per famulum allegare, quae, quando vacabit, si tamen id tanti, pro tuo critico acumine expendes. Hanc meam subitaneam scriptionem aequi bonique consulas, rogo precorque. Vale, vir magne, et vive diu quam felicissime. Lut. Paris. XVI Iuni MDCXXXIX. |
|