Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4157. 1639 juni 11. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Legi et tuas, mi frater, 30 Maji scriptas literasGa naar voetnoot2 et illas D. SpiringiiGa naar voetnoot3, ReigersbergiiGa naar voetnoot4, GraswinckeliiGa naar voetnoot5. Gaudeo reprehensum esse, quod in D. Spiringium et me cudebatur mendaciumGa naar voetnoot6. Verum senatorem Reigersbergium ideo contumeliose haberi, quod rumoris accepti indicem ob fidem datam nominare noluit, miror et dubito, an non quaesita sit inimicitiae materia. Ego ad omnes scribo quam possum lenissime. De socinismo video, quomodo se purgaverit optimus senex UtenbogardusGa naar voetnoot7, cujus et homilias cycneasGa naar voetnoot8 legi, agnovique nihil mutatum ab illoGa naar voetnoot9, qui olim tanto concursu audiebatur. Ego puto et edita et edenda scripta mihi ad tuendam ὀρϑοδοξίας famam sufficere. Interim impacta sine probatione crimina negasse sufficit. De HeinsianisGa naar voetnoot10, ubi dabit se occasio, rogo memineris. Galli et Hesdinum et Theodonisvillam obsident. Dux VinariensisGa naar voetnoot11 videtur Salinas aggressurus. Venetorum res cum TurcaGa naar voetnoot12 turbantur iterum. Vale, mi frater, et nos, ut soles, fortiter tuere. Velim D. senatorem Reigersbergium ad m. cancellariumGa naar voetnoot13 rem, ut gesta est, perscribere, quia scribet ad eum D. Spiringius; uxorem autem quamprimum venerit, dare operam, ut sedetur haec procella. Tibi obligatissimus frater
| |
11 Iunii 1639. Literas ad GraswinckeliumGa naar voetnoot14 rogo legas et, si placent, obsignes. |
|