Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot4119. 1639 mei 21. Aan Willem de Groot10.Ferme uno tempore accepi literas prope anno distantes, quas primo Maji hujus anni11, et quas calendis Iunii anni hunc praegressi12 dederas. Brunaeum13 autem, cujus hae faciunt mentionem, non vidi. Sed libros, quibus ista vetus epistola aderat, pertulit alius. Wassenarii libros14 jam compactos apud me habeo. Inter multa supervacua sunt utilia non pauca. Borrius15, ut mihi dictum est Amstelodami cum essem, donaverat mihi libros post tomos duos, quos habeo. Sed id munus ad me nunquam pervenit. Velim tamen habere. | |
Berkelius1 hic mortuus est. Ea res et tot aliorum amicorum mortes commonefaciunt me meae mortalitatis. Velim autem incertum diem antevertere editione eorum, quae habeo, ut quantum possim juvem post victuros. Quare omnino velim Annales2 meos quamprimum emendate edi, sed non ab iis hominibus, qui ea, quae continentur, ante editionem studio partium sint vulgaturi et hic editionem, quod credibile est, impedituri. Rogo igitur, quaeras virum bonum, cui credi hoc depositum possit. Cupiam et Anthologiam3 edi, in qua vulganda minus periculi est: nulli gravis est percussus Achilles4. Blavium5 video nostrorum operum non esse appetentem. Itaque theologica, quae complura habeo, item de Iure belli ac pacis6 aut hic aut in Anglia edenda mihi erunt. D. Vossio7 opto valetudinem meliorem et ὠϰυτοϰίαν librorum, quos parturit nimis jam diu, non suo, sed obstetricantium vitio. Optima precor et D. Hoofdio8 et D. Barlaeo9 plurimumque me ipsorum meritis obstrictum agnosco libens. Res Batavas auguror mari bene ituras. Terra nihil magni exspecto hoc quidem anno. Prudenter fecit classis praefectus10, quod eos, sub quorum imperio est, consuluit de quaestione satis implicita. Minas in Anglos Galliae neque puto tam destricte enuntiatas fuisse quam ad vos perscriptum est neque ab Anglis metui, ne Galli mare transeant. Scoticam autem defectionem jam nunc faveri a Gallis putant. Rem pecuniariam video apud vos non minus quam ubique terrarum esse impeditam. Ab usuris illis sortem mergentibus serum quidem, sed magnum malum praemetuo. Digna est quae historiarum memoria conservatur, non tamen sine exemplis, Batavorum illorum audacia, qui nec capti potuere capi, et ostenderunt Martem esse ἀλλοπρόσαλλον. Si Graswinckelio11 pro isto opere12 dati sunt annui floreni quingenti, quid mihi Hollandi prosolvent pro Antiquitate reipublicae13, pro Imperio in Ecclesias | |
et Ecclesiasticos1, pro Mari libero2, pro Jure civili Batavico3, pro Summa ipsorumpot estate contra socios defensa4? Nimirum malam gratiam persolverunt nec aliud exspecto a corruptis factione aut metu animis. Posteritas tamen, ut puto, et mea merita et illorum ingratos in me animos agnoscet. Librum autem Graswinckelii non proditurum et ego arbitror. Bannerii5 certe magnificae res sunt. Pro duce Vinariensi6 laboramus. Ab Augusta Taurinorum ad Casale versae sunt hostium vires ac consilia. Milleterius7 non longe a Teruanna est, Feuquerius8 in Luxemburgico fine. Castilionaeus9 jam hinc abiit suum et ipse ad Belgicae finem habiturus exercitum. Vale, mi frater, et nos, ut facis, ama. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 21 Maji 1639.
Velim de exemplis duobus dissertationum duarum de Caena10 huc mittendis sis memor. Heinsianarum in Novum Testamentum11 partem jam accepisse se scribit Opitius12. Velim et ego habere quicquid haberi potest, quo celerius parem mea. Literas, quas 26 Martii pro Losecatio13 scripsisti, nunc demum per ipsum accipio. Non est immemor affinitatis et quicquid possum ejus causa in promtu est. |
|