Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4155. 1639 juni 11. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Eodem tempore ad me pervenerunt ante hoc triduum binae ab Excellentia vestra literaeGa naar voetnoot2, quorum alterae diem habebant 26, alterae 30 Maii. Quod si meas posthac Excellentia vestra in ipso itinere accipere tanto citius poterit, gaudebo eaque spe Excellentiae vestrae non autem, ita ut institueram, nobilissimo ejus filioGa naar voetnoot3 literas inscribam. De rebus D. BanneriiGa naar voetnoot4, postquam ad Chemnitium pugnatum est, certiora avemus intelligere ob rumorum diversitatem. Simul audiemus, quae consilia capturus sit SaxoGa naar voetnoot5, quem protestantium in Germania plerique respicere solent. BavarusGa naar voetnoot6 ad Donawertam VII millia habere dicitur praeter duo millia missa ab ipso ad HatsfeldiumGa naar voetnoot7, qui ad Norimbergam esse scribitur. Dux autem VinariensisGa naar voetnoot8 Brisaci quidem ipse est; at exercitus ejus in comitatu Burgundico adhuc haeret videturque obsidionem agitare Salinarum, quanquam hostes apparet et urbi Constantiae et Cellae metuere, quo muniendi gnaros misit archidux ClaudiaGa naar voetnoot9. Conveni qui hic sunt proceres, non tantum ut libertatem marescalli HorniiGa naar voetnoot10, ob quam missus huc a duce Vinariensi fuerat BetziusGa naar voetnoot11, sed et ut Hassicum illis negotium sollicite commendarem. Promiserunt utramque sibi cordi fore scripturosque se in aulam. Quod si D. Hornio aut hac, quam nos ingressi sumus, aut alia, quae D. SalvioGa naar voetnoot12 se aperit via, libertas, quod Deus faxit, contingat, puto certe | |
nos brevi alterum visuros exercitum Suedicum non minorem Banneriano aut duce aut copiis. Comes LicestriusGa naar voetnoot1 adhuc in patria retinetur, ibi quoque inutilis, si qua forte concordiae inter duas gentes spes affulserit. Poloni legationem pro principis CasimiriGa naar voetnoot2 libertate pridem moliuntur, sed mittere eam cunctantur, nisi praetentatis hic animis, qui tales nondum sunt, ut bonum successum labori suo sperare audeant, cum ne translatio quidem illius principis ex Cisteronensi arce, ubi nunc custoditur, impetrari potuerit in locum alium, ideo quod crederetur fugae quaeri occasio. Pacta nova cum fratre regeGa naar voetnoot3 iniit Sabaudica viduaGa naar voetnoot4 et post deliberationes satis anxias id praetulit quod minus speciosum, sed his temporibus necessarium judicavit, ut oppida aliquot in regisGa naar voetnoot5 traderet custodiam. Itaque nunc serio Galli hoc negotium ut suum agunt transitque Alpes dux LongavillanusGa naar voetnoot6 cum equitum duobus, peditum septem, ut ajunt, millibus. Rex in castris fuit ad Hesdinum. Ibi jam ad fossam perventum est manetque spes intrandi oppidum intra mensem hunc. Hostes in proximo sunt ad Lillerium, habent ibi XIV hominum millia. Cardinalis HispanusGa naar voetnoot7 ipse Insulis agit, FeuqueriusGa naar voetnoot8 autem Theodonis villam obsidet. Adversus eum it PiccolominaeusGa naar voetnoot9 inter Moussonum et S. Viti oppidum se locaturus. Metenses interim milites propinquas sibi arces capiunt pontemque e navibus ponunt in Mosella. Hagenoviae et Schlestadi de frumento prospectum est. At princeps CondaeusGa naar voetnoot10 adhuc ad Carcassonem haeret, nondum ingressus Ruscinonenses terras, sed hostem territans ac retinens, ne forte Baionam aut alia Gallici juris attentet. Classis Gallica quae ad Bellam Insulam in ora Armorica se tenuit, vela nunc fecit et quidem, ut scribitur, Corunnam versus, ubi Dunquercanae illae sunt naves. Suarum autem aliquammultas rex HispaniaeGa naar voetnoot11 misit, ut praesidio sint venturae ex America classi. Res contra ducem ValettamGa naar voetnoot12 judicata, quatenus in absentes id fieri moris est, executioni data est, tristi exemplo fortunae avertentis se a diu felici domo. Rhaeti labascunt, deliniti verbis magis quam rebus post legatorum reditumGa naar voetnoot13. Itaque militem negatum diu in Mediolanensem agrum nunc miserunt. Disputatur inter Hispanos et Bernates de transitu militum, bis mille per summas Alpes, bis mille per pontificios pagos, quem Bernates non nisi sparsim et sine armis, quae humeris portantur, volunt concedere has leges aegre ferentibus Hispanis. | |
Videtur TurcaGa naar voetnoot1 cum PersaGa naar voetnoot2 aut decidisse aut in eo esse, ut decidat, quando in Bosnia et in Peloponneso interdictum est Venetis commercium, bajulusqueGa naar voetnoot3 eorum durius custoditur. Laborandum et ipsis est et toti Italiae, ut alio quovis potius tanta vis vertatur. De magni D. cancellariiGa naar voetnoot4 in Germaniam adventu dubitare cogor. D. BisterfeldiumGa naar voetnoot5, qualem describit Excellentia vestra, talem cognovi amicitiaque ejus mirifice delector. Deus ejusmodi viros cum Excellentia vestra diu sospites praestet. Excellentiae vestrae constante observantia cultuque devinct.
| |
Lutetiae, 11 Iunii 1639. Clades aliqua ad Theodonis villam a Gallis accepta est derelictumque ab iis oppidum S. Claudii. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|