Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4153. 1639 juni 9. Van Christina van ZwedenGa naar voetnoot7.Christina, Gratiam et favorem nostrum singularem. Illustris nobis sincere dilecte, Intelleximus a christianissimo regeGa naar voetnoot8, fratre ac faederato nostro charissimo, legatum nostrumGa naar voetnoot9 impetrasse consensum evehendi trecentos fasces cannabaceorum. Qui cum in usus nostros inprimis rei nauticae cedant et fructus istius officii quoque in communem caussam redundet, fecit eius Serenitas in eo, quod fiduciae nostrae in eandem positae inprimis fuit conveniens. Domini cardinalisGa naar voetnoot10 quidem et tuam operam in eo, cum laudet dictus legatus noster, gratum nobis fuit, quod tantopere ea promovere conemini, unde et augmentum mutuae utriusque regni necessitudinis et robur causae publicae provenire poterit. Clementer proinde abs te requirimus, velis singulares Serenitati eius gratias eo nomine reponere, cui nos quoque in aliis non sumus defuturae. Dominum cardinalem quoque nostro nomine amice salutes, qui cum in eo non | |
minus ac maximis rebus studium, quo publicam causam prosequitur, praeclare ostendit, non possumus non id grato animo agnoscere. Tibi vero clementia regia addicta non committemus, quin operae et officii tui, quo poterimus modo, ratio habeatur. In quo cum laudabiliter persistis, publicum tibi mirifice devincies! Atque hisce te Deo gratiose benigneque commendamus. Dabantur in fortalitio nostro Jenecopensi, die 30 Maii 1639. Gabriel Oxenstierna GustavsonGa naar voetnoot1, Jacobus de la GardieGa naar voetnoot1, Fricus Rijning loco R. Ammiralij, A. OxenstiernaGa naar voetnoot1, Achatius Axelij loco R.S. Thesaurarij. |
|