Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4036. 1639 maart 26. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Tum quos nobis per literas interdum commendas gratissimi sunt nobis, tum quae aliis occasionibus scribis. Gratulor tibi honorem, quem ab Indicana Societate accepisti. Amavi semper istam societatem ut magnum reipublicae adminiculum. Et nunc quoque siqua in re ei utilis esse possim, non deero. TeilingiumGa naar voetnoot2 exspectabimus. Multum metuo, ne copiae caesarianae, quae in Cluvicis terris se posuere ibidemque, ut audio, se muniunt, prohibeant Batavos ea aggredi, quae Galli exspectant. Multum publico refert, ut Hollandi inter se concordent, praesertim vero ut criminum qualiumcunque judicia in cives suos ordinariis Hollandiae judicibus, ut debent, religiose conservent; quam in rem et ipsa curia anniti debet neque pati violari potestatem sibi legibus mandatam. Caeterum quod ajunt Amstelodamenses non debere foederatos ad civitates mittere, sed ad nationes, a quibus deinde consultantur civitates, in eo quod aequum est et moris antiqui tuentur gaudeoque resurgere oppressas leges. Lugdunenses vero et Medemelacenses moneri debent, ne amicos cum Zelandia transactiones pertinacibus sententiis perturbent. Dixit mihi baro OxenstierniusGa naar voetnoot3 conpositam se conciliante eam simultatem, quae inter D. SpiringiumGa naar voetnoot4 minoremque CamerariumGa naar voetnoot5 exarserat. Quid mari terraque facturi sint homines vestri, attenti exspectabimus. Vale cum parentibusGa naar voetnoot6, uxoreGa naar voetnoot7, liberisGa naar voetnoot8, amicis. Tibi obligatissimus
| |
Lutetiae, 26 Martii 1639. Epistolam ad GronoviumGa naar voetnoot9 curabit filiusGa naar voetnoot10. |