Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4033. 1639 maart 25. Aan J.F. GronoviusGa naar voetnoot8.Tantae sunt suavitatis, Gronovi doctissime, observationes tuaeGa naar voetnoot9, ut semel in | |
manus sumtas quanquam in multis negotiis deponere nunquam potuerim. Sunt omnia plena emendationibus ingeniosis, explicationibus pereruditis. Ipsa tot scriptorum, de quibus bene mereris, varietas mire oblectat animum; mei quoque quod benignam fecisti mentionemGa naar voetnoot1 pergratum est. Scis me istis studiis, dum aetas vitaeque sivit ratio, laetatum. Nunc quoque non in re alia libentius acquiescit, ubi fessus graviorum est, animus. Non desunt tibi Lugduni vicinisque in locis magni hortatores; tamen si meae etiam preces aliquid habent ponderis, oro te, ut nos saepe per ista vireta deducas alacri te pede secuturos. Cum vero pro universo opere multum tibi debeam, tum praecipue pro Lucano et Tacito, quos ego duos, illum ob sublimes spiritus, hunc ob prudentes sensus, semper feci maximi. Nihil habeo quod magisGa naar voetnoot2 tibi optem quam felix otium, ut quam maxima tua cum laude et aliorum fructu pulchre institisti viam, in ea non securus tantum, sed et hilaris pergas. Famae tuae ex animo favens
| |
Lutetiae, XXV Martii anni MDCXXXIX. | |
Adres: Singularis eruditionis viro D. Iohanni Gronovio. |
|