Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4015. 1639 maart 13. Van Willem de GrootGa naar voetnoot6.Frater optime, Proficiscitur ad vos advocatus GuistenusGa naar voetnoot7, qui aliqua illic expedienda habet negotia, in quibus tuam requiret operam. Is me opere rogavit maximo, ut sibi liceret aliquas a nobis afferre litteras viam accessui ad te facturas. Quare rogatum te velim, ut Guistenum hunc, hominem neque malum neque inficetum, amicitia tua honorare velis, quod cum tuae vitae instituto condignum sit, impetraturum me confido. Accepi a filioGa naar voetnoot8, quem cras Ultrajecto expectamus, hunc cum litteris fasciculum, per aliquem amicorum ad te mittendum; eum huic tradidi sciens futurum, ut recte curetur. Allocuti me sunt per hos dies ElzeviriiGa naar voetnoot9 de Notis tuis in Tacitum dicentes se adornare novam Taciti editionemGa naar voetnoot10. Ego ut eas in nostra esse potestate quam maxime desidero ut per occasionem imprimantur, ita auctor tibi non sum, ut eas Elzeviriis mittas; nimis enim pendent a quibusdam hominibus tui honoris invidis; | |
deinde et operis utuntur minime fidis ita ut ipsae exercitationes HeinsiiGa naar voetnoot1, quae nondum prodeunt, a multis jam legantur. Tu hac de re quod optimum factu esse judicabis, constitues. Vale, frater optime, et nos, ut facis, amare perge. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XIII Martij 1639. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède prez le Roy Très-chrestien. A Paris. In dorso schreef Grotius: 13 Martii 1639 W. de Groot. |
|