Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4035. 1639 maart 26. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot2.Illustrissime domine, Dux VinariensisGa naar voetnoot3 morbo satis gravi ac periculoso detentus Pontarlerii melius habere se incipit, quod nobis nuntiant qui inde celeribus equis intra diem quintum veniunt. Ut agat aliquid, quale vellemus, et firmiore ei valetudine opus est et copiis majoribus, quia magna pars ejus quem habet, militis attinebitur tot locorum praesidiis. Literas reginaeGa naar voetnoot4, quae simul cum Excellentiae vestrae literis datis 14 MartiiGa naar voetnoot5 ad me venere, ad ducem misi. Per Hispaniam, Neapolim, Siciliam nihil omittitur, unde pecunia fieri possit magnis descriptis oneribus in reditus ex agris domibusque, in nomina, et in omnis generis contractus. Ea pecunia an ad hujus anni bellum suffectura sit, ut ipsi praedicant, dubito. Certe inde factae sunt literae cambii missaeque in Italiam et Belgicam. Americanam classem hoc mense Hispani exspectant. Non debentGa naar voetnoot6 terrere nos ista sociosque nostros, sed nostram diligentiam excitare. Quantum possit constantia, ostendunt dissipata tam brevi tempore Danica adversum nos consilia. Sed verissimum est quod ait Excellentia vestra, si verterit se fortunae aura, redituras minas, quae nunc interquiescunt. De Hassis ut sequiora suspicer, faciunt quae ab illis acta clam socios sunt hactenus. Tamen, ut certior sit judicatio, exspectandus erit exitus colloquii illorum cum D. WolfioGa naar voetnoot7. Magna sunt, quae egit jam D. BanneriusGa naar voetnoot8; majora etiam sperare jubent eximiae ejus virtutes. Quae in Westfalia sunt hostium copiae, ni fallor, tenuiores sunt quam ut | |
metum incutere nostris possint. In Austria vero ut partem, quas habet, copiarum retineat imperatorGa naar voetnoot1, facient et exulcerati Hungarorum animi et metus a TurcaGa naar voetnoot2, qui, si cum PersaGa naar voetnoot3, quod credibile est capto jam Bagdeto, decideritGa naar voetnoot4 et oblatas a Venetis conditiones bonas non spreverit, non video, quo se otii impatiens nisi in Pannoniam injiciat. Multum sanguinis Persici fusum est, dum Bagdetum expugnatur; etiam triginta millibus, qui se Turcae arbitrio permiserant, decollatis. Rex MogorumGa naar voetnoot5 cum Turca belli fecit societatem iratus Persae, qui filium suum expulit ob ductam in matrimonium Mogoris filiamGa naar voetnoot6. Nec video, quid aliud Persa facere nunc possit quam ab utroque hoste redimere se quanti poterit minimi. Miserat bonum exercitum ad servandum Bagdetum. Sed munitiora erant Turcarum castra quam ut perrumperentur et multos suorum Turca Persis adversos miserat, quibus illiGa naar voetnoot7 conspectis retro pedem tulere. Veneti vero, quid de se futurum sit incerti, galeis decem, galeassis quatuor, quam in mare habebant, classem auxere perguntque militem scribere et in locum ducis CandaliiGa naar voetnoot8, qui praefectus militiae ipsorum fuit, creduntur advocaturi aut MelandrumGa naar voetnoot9 aut ducis Mutinensis filiumGa naar voetnoot10. Intermim omnes tentant ad pacem viasGa naar voetnoot11 bajuloGa naar voetnoot12 ipsorum ita custodito Galatae, ut tamen multa largiendi, plura promittendi adempta ipsi non sit facultas. In Bavariam, si tuta cuncta a tergo haberet, penetrare D. Bannerius posset. Duci Vinariensi ad id vires, qui soli possunt Galli, si quid prospicio non dabunt. Et putat D. LuthmarusGa naar voetnoot13 reviviscere patris IosephiGa naar voetnoot14 consilia et aliquid arcani cum BavaroGa naar voetnoot15 agi; se vero abiturum spei suae irritum. Ego vero mihi persuadeo omni ratione in id niti pontificemGa naar voetnoot16, ut pax aut induciae fiant inter sui gregis principesGa naar voetnoot17. Id si obtineri nequeat, saltem utGa naar voetnoot18 Gallia arma in HispanumGa naar voetnoot19 potius vertantur quam in Germania seGa naar voetnoot20 occupent, ubi felicia esse sine aliquo protestantium commodo non possunt. D. LestradiusGa naar voetnoot21 haud dubie arcana principis ArausionensisGa naar voetnoot22 destinata huc | |
pertulit, sed quae ne impediantur caesarianis per CliviaeGa naar voetnoot1 loca invalescentibus et partem Batavici militis ad illum finem custodiendum tracturis multi metuunt. D. OsterwyckiusGa naar voetnoot2 in pecuniis etiam olim debitis petendis exactor est satis diligens; praeterea jussa Ordinum opperitur, an novo instituto hic peregrinitatisGa naar voetnoot3 tributo opponere se Anglis jam praeeuntibus debeat. EstampiusGa naar voetnoot4 periculum carceris adiit. Saluti ei fuit fratrisGa naar voetnoot5, episcopi Carnutensis, apud cardinalemGa naar voetnoot6 gratia. Rediturus ad legationem non est. Successorem fama ei dat TuilleriumGa naar voetnoot7, qui legatus apud Venetos fuit, aut affinem BulioniiGa naar voetnoot8 BerlisiumGa naar voetnoot9. Spes aliqua nobis datur Scotos ad obsequium redituros jam primoribus eorum inter se discordibus et apud plebem subeunte taedio longae militiae graviumque onerum haud satis causae videntem, cur se his malis et majorum metu implicent. Et certe, si rexGa naar voetnoot10 tanto cum exercitu intrat Scotiam, quantum habere dicitur, octies mille equitum, peditum vicies et quater mille, aegre subsistet Scotorum portio in regem armata. Sed mitiora augurari nos jubent HemulitiiGa naar voetnoot11 ab Arausionensi principe isthuc missi gratus adventus et prolatata dies, quam itineri rex praefinierat. Ut bona ratio concordiae ineatur et Britanniae totius et domus Palatinae causa ardenter exopto neque opus habeo excitare Excellentiam vestram, ut contribuat quod potest. GonzagaGa naar voetnoot12 an in Hispania impetraverit duos, quos poscebat mutuos milliones, adhuc nescimus. De vectigali maritimo rem transactam inter Poloniae regemGa naar voetnoot13 et Brandenburgicum principemGa naar voetnoot14 certo constat. An non aliquid etiam actum sit de infestandis mari Suedicis Brandenburgico nomine vires suppeditantibus Lithuanis, dubitari potest. De captivorum illa permutatione nihil hic intelligo: non sunt autem Galli faciles de suo largiri, ut aliis commodent. D. comes LicestriusGa naar voetnoot15 impetrato regis sui permissu, ideo quod privata ipsius negotia sperato longiorem absentiam suam non ferrent, in Angliam jam abiit brevi, ut ait, ad perfungendam legationem rediturus. Nam et munera nulla accepit, qualia a legatione abeuntibus dari solent. | |
Exspectabimus BisterfeldiumGa naar voetnoot1. Sed suspecta mihi esse pergit in occasione tam praecipiti tanta lentitudo. Veneti et suas et EthrusciGa naar voetnoot2 controversias cum pontifice componunt. Rex Hispaniae sive inferendo sive arcendo bello se parans, quantum ex nobilitate et equestribusGa naar voetnoot3 sodalitiis potest, militem colligit. Id autem non ita multum est. Et LeganesiusGa naar voetnoot4 domesticas necessitates excusat, ne imperata sex millia eo mittat. Neque e Germania est quod numerosum militem exspectet, cum magnis exercitibus imperator ipse opus habeat contra Bannerium, contra ducem Vinariensem et Gallos et contra metus incertos aliunde. Scripsit ad Helvetios, ut Badam indicatur conventus et a pontificiis Helvetiis accipit militis nonnihil. Basileenses non sine causa laborant, ut ante Badensem conventum protestantes inter se consultent. Nam et iter pro caesarianis per eas terras legatus HispanicusGa naar voetnoot5 postulat, qui ob id Friburgenses Bernatesque ipse adiit. Dicitur autem GallassiusGa naar voetnoot6, quem Galliae opponere caesar constituit, XXX millia habiturus jusso PiccolominaeoGa naar voetnoot7 coercere, quantum quidem poterit, Bannerium. Genuates in amicitiam cum Hispanis rediisse indicioGa naar voetnoot8 sunt navis ab ipsis Gonsagae usibus data et dimissus captivus ModaeusGa naar voetnoot9. Rhaeti per ingenii mutabilitatem non externis tantum, sed et inter se suspecti agunt. Vis regnat, silent jura. Galli tamen adducti in spem aliquam plebem rapiendi ad suas utilitates mittunt eo ad allicienda studia PriolaumGa naar voetnoot10, qui duci RohanioGa naar voetnoot11 ab epistolis fuit. Fama etiam, sed parum adhuc liquida huc pertulit, Venetas naves duas in Tunetanorum venisse manus, qui piratica feritate captivis et nares et aures absciderint. Haec sunt quae nunc habebamus. Meliora det Deus Excellentiamque vestram et ei dilectos conservet. Excellentiae vestrae perpetuo obsequio devinctissimus
| |
Lutetiae, 16/26 Martij 1639. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. A.o 1639, 2 Apr. st. n. |
|