Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4009. 1639 maart 9. Aan P. de GrootGa naar voetnoot1.Magno cum gaudio cognovi, mi fili, ex literis pridie Calendas Martii datisGa naar voetnoot2 in foro te esse assiduum. Non potest ulla tibi ostendi melior via sive ad parandam gloriam sive ad rem salva libertate et sine cujusquam offensa faciendam. Quod autem omittis inania aut supervacua et causae, quod dicitur, jugulum petis, prudentiae est. Verum est, quod dicis paucos esse, qui ordine dicant. Magnae partis verba, arena sunt sine calce. Ego ei rei semper extime studui, quod et ex scriptis meis forensibus et ex editis poteris cognoscere, ut cum digestu loquerer scriberemque. Ne te aliorum confusa dictio obruat, consilium dabo, quod experto mihi profuit. Omnia, quae ex utraque parte in causa dici posse videntur, in locos distribue, quos per imagines infigas memoriae. Deinde quicquid adversarius dixerit, refer non ad ipsius, sed ad tuum ordinem. De clade Dunquercanorum est, quod gaudeamus. Si quid de mandatis HeenvlitiiGa naar voetnoot3 intellexeris, fac sciamus. Caetera materGa naar voetnoot4 adferet quae itineri parare se incipit. Vale cum amicis, praesertim parentibusGa naar voetnoot5, patruoGa naar voetnoot6, uxoreGa naar voetnoot7 liberisqueGa naar voetnoot8 ejus. Tibi optima volens pater
| |
Lutetiae, 9 Martii 1639. |
|