Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4008. 1639 maart 8. Aan D. de GrootGa naar voetnoot1.Epistola, mi fili, tua scripta 17/27 FebruariiGa naar voetnoot2 probat mihi tuam in scribendo diligentiam gaudeoque id evenisse, quod optimum illustrissimo principiGa naar voetnoot3 nos omnes credimus, ut Brisacum se conferret exigente jam anni tempore et hostium vigilantia ipsius in illis locis praesentiam. Laborabimus hic, quantum nostrarum erit virium, ut possit is princeps in penetralia Germaniae, imo in ea, quae imperatoriGa naar voetnoot4 carissima sunt, transferre bellum, quod maxime et expetit et exspectat BanneriusGa naar voetnoot5 appropinquaturus ipse ad ducem ubi is trans Rhenum se moverit. Etiam tuam 10/20 FebruariiGa naar voetnoot6 datam bene ac valde recentem accepi. Quod Brisaco in longum tempus de victu prospicit dux, id ejus decet prudentiam. Neque enim dubitari debet, quin omnia experturus sit imperator, ut locum adeo oportunum infestandae Germaniae nobis eripiat. Multum terroris ac perpetuae sollicitudinis intulere Batavis caesariani inductis praesidiis in Cliviam urbem et Gocham et Calcariam et Xanthemum; praeterea viginti centuriis partim equitum, partim peditum positis intervallo duarum leucarum a Noviomago, oppidulo, quod Cranenburgum dicitur. Non ausi his molitionibus se opponere Batavi, quod dicerent caesariani se jura pacis cum ipsis servaturos; caeterum impediri non debere, quominus in solo imperii imperatoris copiis hospitia, ut alibi, sumant. Marchio VillaGa naar voetnoot7 captus Lunaevillae e carcere liberatus fuit, quod aliquid posse apud ducem LotharingumGa naar voetnoot8 crederetur, qui impulsu CantecroyaeGa naar voetnoot9 velut ab imperatore neglectus ad accipiendas a Gallia conditiones permoveri posse sperabatur. Inter conditiones erat, ut pro Lotharingia et Barro ducatum aliquem in Gallia, puta Andegavensem, acciperet. Sed adeo fefellit ea conjectura, ut Villam ad se missum conspicere dux Carolus noluerit, et, quo se magis ab omnibus suspicionibus liberaret, ipse se, velut fidei suae obsidem, stiterit Bruxellae. Frater tuusGa naar voetnoot10 Argentorati haeret ut cognovi non ex ipsius ad me, sed ex BerneggeriGa naar voetnoot11 ad amicum literisGa naar voetnoot12. Quid in praesens propositum sibi habeat, quas spes in futurum, ego intelligere non possum, quia pulcherrima inchoandae fortunae tempora atque occasiones ab ipso velut de industria projici videam. Utinam aliquos habeat, qui ipsi ea suadeant, quae et honesta sunt et utilia. Deus tibi fautor sit. Tibi optime volens pater
| |
Lutetiae, 8 Martii novi Calendarii 1639. |
|