Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3995. 1639 februari 28. Van P. de GrootGa naar voetnoot5.Venerande parens, Egi praeterita septimana cum D. SilvioGa naar voetnoot6 causam satis nobilem neque dubito, quin et crastino die cum eodem aliquid dicturus sim. Crescit mihi paulatim fiducia, praesertim cum unice brevitati studeam, ne memoriam, quae mihi omnis in ordine consistit, multarum nugarum insertione perturbem. Video hoc non item apud alios observari, quibus inordinata prorsus est dispositio, et hoc etiam non parum obest, cum refellenda mihi argumenta sunt tam male disposita. Ideo non improbandus mihi videtur mos parlamenti Gallici, ubi, cum tantum semel loqui liceat, majori annexione et ordine dicenda praemeditari possunt et ita praemeditata magis oratione eloqui. Dabo operam, ut aliquando quid agam nostro nomine non indignum, ubi ex verborum elocutione ad rem ipsam pervenero. De iis, quae hic aguntur et praesertim quae apud Dunquerquam acta sunt, ab avunculoGa naar voetnoot7 et Domino CamerarioGa naar voetnoot8 habebis. | |
Audio hinc profectum in Angliam D. ab HeenvlietGa naar voetnoot1 missum a principe ArausionensiGa naar voetnoot2; quam ob rem nulli satis liquet: etiam discessus eius a plerisque ignoratur. Deus, venerande parens, vobis det omnia prosperrima. Tibi obedientissimus filius
| |
Hagae Com., prid. Cal. Mart. MDCXXXIX. |