Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3960. 1639 februari 5. Aan G. MüllerGa naar voetnoot1.Nobilissime domine, Gratias ago plurimas Nobilitati vestrae pro opera insumpta non tantum pro me, sed et pro domino CamerarioGa naar voetnoot2, cujus tanta sunt merita, ut non majorem ejus haberi rationem valde mirer. Ego eum et eruditionis et probitatis et peritiae nomine facio maximi, venerator pridem totius domus, quae per totum seculum literarum laudibus floruit. Ego quomodo ambo tractemur, satis video. Neque mihi deerunt alii, qui mea opera uti volent, si regno sum oneri, quod hic dixit SchmalchiusGa naar voetnoot3. Sponte creditam stationem non deseram, dum ea, quae debet mei et sumptuum, quos sustineo, habeatur ratio. Nam sine fine damnum facere quis mihi suadeat? Daniae rexGa naar voetnoot4 dubium non est, quin in his, quae agit, et Suedorum quaerat imminutionem et sua commoda. Sed an hanc opellam quanti indicat imperatoriGa naar voetnoot5 possit vendere multum dubito. Verissimum autem est illud Aristotelis facillime dissolvi amicitias, quae non honesti studio, sed utilitatibus et quidem diversis constantGa naar voetnoot6. Accepi D. RoiGa naar voetnoot7 literas ad conventum Lunaeburgicum, non item D. SalviiGa naar voetnoot8, quod qui evenit miror. Pro iis accepi literas Lunaeburgici conventus ad D. BanneriumGa naar voetnoot9 satis indefinitas. Quare quod deest suppleatur, rogo; nisi forte D. Salvii literae sint eae, quarum jam accepi exemplum datae scilicet 17 DecembrisGa naar voetnoot10. Quod si ita se habeat, rogo DavausiiGa naar voetnoot11 literas videam. Ostendit D. Roi epistola, quod ego metui semper, non ad societatem nostram respicere Anglos, sed ut oblatae societatis famam in alios vertant usus, quod ne et Danus faciat itidem formido, praesertim cum video rerum tempora deliberationibus, itineribus, nuntiis, epistolis teri. Legati qui hic sunt AngliGa naar voetnoot12, quorum ordinarius jam regiGa naar voetnoot13 valedixit in patriam abiturus, alter manet, sermonibus suis Dani consilia approbant illecti vocabulo restitutionis dejectorum, quam si illi obtineri putant posse precibus, multum falluntur. Plane sperant Galli se Lotharingum ducemGa naar voetnoot14 deducturos ad proprias pactiones eoque magis, quod liberos non habeat, sed ob id facile permutationem aliquam | |
sit accepturus. Ego tamen ipsius ingenium, quale praedicatur animo figurans durum ac pervicax, de successu dubito. Certe, ut ait Nobilitas vestra, sola est ducis VinariensisGa naar voetnoot1 virtus, quae partium decus hoc anno sustentaverit. Cui ut omnia felicia eveniant, inter quae vel potissimum est, ut Brisacum neque ab hostibus eripi neque ab amicis emulgeri sibi patiatur, etiam atque etiam nobis optandum est. Cui voto addam alterum pro illustrissimi D. Salvii vestraeque Nobilitatis valetudine ac rebus per omnia prosperis. Nobilitatis vestrae studiosissimus
| |
Lutetiae, 5 Februarii 1639. |
|