Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3920. 1639 januari 3. Van G. MüllerGa naar voetnoot8.Illustrissime et excellentissime domine legate,
In copiosa illa epistola, quam Excellentia vestra I/XI Decembr.Ga naar voetnoot9 ad me dare voluit et pro qua summas Excellentiae vestrae ago gratias, duo potissimum a me postulat: et ut communicationis consuetae beneficium - beneficium enim Excellentiae vestrae appellare placuit, quod debitum ego profiteor -ipsi porro praestare pergam, et ut adjutor Excellentiae vestrae sim apud illustrissimum dominum SalviumGa naar voetnoot10 ad consequenda ea, quae ipsi regio nomine debentur et quorum solutionem domino Salvio incumbere dominus SpiringiusGa naar voetnoot11 significaverat. Utrumque et faciam et feci strenue. Nam ut a posteriore exordiar, conveni ilico dominum Salvium et epistolam Excellentiae vestrae ipsi legendam exhibui. Respondit ante octiduum ab Excellentia vestra ejusdem materiae accepisse se literasGa naar voetnoot12 et multa cum commentatione in Suediam misisse. Petiit tamen a me, ut exemplum etiam mearum literarum ipsi traderem non minus in Suediam mittendum. Dictum factum. Ac cum illustrissimus dominus legatus CamerariusGa naar voetnoot13 eodem vobiscum laboret morbi genere, magni etiam illius et integerrimi viri causam simul prolixe eidem domino Salvio scripto commendavi. Recepit bona se fide curaturum | |
commodum utriusque. Negavit tamen ulla unquam eo se nomine accepisse mandata. Pecunias a Gallis debitas cambiis assignationibusque exhaustas dudum. Multum et in antecessum domino BannerioGa naar voetnoot1 tantum non tortore milite adhibito illud jubenti et volenti. Istud oneris Spiringio impositum ex subsidiis Hollandicis ac cupri mercibus dissolvendum. Alterum vero quod attinet significavi nuper, quam inimica in Suedos, amica in caesaremGa naar voetnoot2 Daniae rexGa naar voetnoot3 et ad Georgium Luneburgi ducem et ad ipsum dominum Salvium scripserit et quam minus aequus pacis arbiter Suedos condemnaverit, caesarem vero omnis culpae exsortem pronuntiaverit ac tantum non ostentatis armis ad diem colloquiis de pace dicendam cogere voluerit Suedos quamque sedulus fuerit in pertrahendis in partes suas inferioris Saxoniae principibus et statibus, quam denique mascule illustrissimus dominus Salvius regiae ipsius MaiestatiGa naar voetnoot4 quamquam praeter votum responderit. Mitto nunc parario domino Camerario filioGa naar voetnoot5 quae idem dominus Salvius et dominus RowGa naar voetnoot6 ad congregatos Luneburgi legatos et consiliarios statuum scripserunt. Dominus d'AvauxiusGa naar voetnoot7 febri vexatus hac demum die suas dedit literas. Durat adhuc ille conventus, nec quid actum sit, rescire nobis licuit hactenus, praeterquam quod dicitur plures statuum medios vel immunes plane a belli oneribus quam hostes esse malle. Quam caute tamen, an frigide, scripserit dominus Rowus, ex ipsius epistolaGa naar voetnoot8 perspiciet Excellentia vestra ac, cum nulla necdum mandata ex Anglia retulisse se fingat, parum abest, ut credam, si de restitutione Palatinatus quoquo modo certi esse possent Angli, quin consilia viresque in exitium Suedorum, cum Dano magis quam nobiscum communicaturi essent. Quorsus enim foedus cum Lotharingo exuleGa naar voetnoot9 percussum, ut nec de Lotharingia nec de Palatinatu divisim restituendis tractetur? Quorsum sermones eorum cotidiani de restituenda in pristinum statum universa Germania, reddenda imperio Pomerania, Lotharingia, Burgundia, Alsatia? Removendis ultra Balthicum mare Suedis? PalatinusGa naar voetnoot10 ipse consilii expers iis nunc fere utitur consiliariis, qui perdendis quam adquirendis principatibus aptiores a multis censentur. Ipse ad conficiendum suum foedus primus nunc se offert, donec de iciendo Anglico expetita accipiat mandata dominus Rowus eo scilicet fine, ut rimatis Suedorum interioribus et lucrato tempore ipse demum statuat quod e re heri suiGa naar voetnoot11 esse judicaverit. Transilvani cursores, quorum spem nobis fecit BisterfeldiusGa naar voetnoot12, nec adsunt nec | |
ipse tamen aut in Angliam aut in Suediam toties invitatus abire pergit curandae rei domesticae in Hollandia intentus. Unius Saxoniae ducis BernhardiGa naar voetnoot1 virtus et constantia alios supereminet omnes. Dominus Bannerius eventum opperiturus consiliorum Luneburgicorum in Megalopoli haeret adhuc majori exercitus cum damno quam commodo nec incolarum cum bono. Plura addere volentem avocant festi dies. Deus Excellentiam vestram florentem vigentemque conservet. Excellentiae vestrae obsequentissimus
| |
Hamburgi, d. 24 decembris st. Jul. anno 1638. | |
Adres (met andere hand): Inscriptio erat A Son Excellence monsieur Grotius, Conseiller d'Estat et Ambassadeur ordinaire de sa Majesté de Suède en France, Paris. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 4 Febr. |
|